라틴어 문장 검색

primo ita omnia opportuna loca hostes inter consulum castra interceperunt ut pervadere expeditus nuntius non posset et per aliquot dies incerti rerum omnium suspensique de statu alterius uterque consul ageret, Romamque is metus manaret, adeo ut omnes iuniores sacramento adigerentur atque ad subita rerum duo iusti scriberentur exercitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 616:1)
nuntio allato dictator signa ferri ac sequi iubet armatos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 50:1)
rapta extemplo signa armaque, et vix ab impetu et cursu tenebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 51:1)
vocare tribus extemplo populus iubebat, apparebatque accipi legem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 103:1)
qui vixdum ingressus hostium finis cum exerceretur inter equites, ab rapido cursu circumagendo equo effusus extemplo prope exspiravit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 131:2)
Romae cum desiderio viri tum incommoditate temporis tristis nuntius fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 133:1)
tum extemplo in Etruriam ad legiones proficisci iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 134:2)
quae si falsae fuerint nec usus sui sit in Etruriam, extemplo conversis signis abiturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 237:2)
itaque iam propalam duces loqui extemplo eundum in Samnium esse, ut relicta ibi praeda in expeditionem redeant nec tam oneratum agmen dimicationibus committant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 267:1)
his nuntiis senatus conterritus iustitium indici, dilectum omnis generis hominum haberi iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 283:1)
se, nisi confideret eum consensu populi Romani consulem declaratum iri qui haud dubie tum primus omnium ductor habeatur, dictatorem fuisse extemplo dicturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 295:2)
invenio apud quosdam extemplo consulatu inito profectos in Etruriam Fabium Deciumque sine ulla mentione sortis provinciarum certaminumque inter collegas quae exposui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 364:1)
deletam quoque ibi legionem, ita ut nuntius non superesset, quidam auctores sunt, nec ante ad consules, qui iam haud procul a Clusio aberant, famam eius cladis perlatam quam in conspectu fuere Gallorum equites, pectoribus equorum suspensa gestantes capita et lanceis infixa ovantesque moris sui carmine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 369:1)
Atilius extemplo profectus, ut in Samnio hostes - ita enim placuerat patribus - nondum egressos opprimeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 457:2)
qui ubi redierunt rettuleruntque eo se unde in omnes partes circumspectus esset longe lateque silentium ac solitudinem vidisse, extemplo consul cohortes expeditas in urbem induxit, ceteros interim castra communire iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 485:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION