라틴어 문장 검색

Felieissimis itaque opulentissimisque plurimum aestus subest minusque se inveniunt, quo in maiorem materiam inciderunt, qua fluctuarentur.
(세네카, 행복론, Liber V 71:2)
Istud, quod suspicis, quo te divitem ac potentem putas, quam diu possides, sub nomine sordido iacet.
(세네카, 행복론, Liber VI 11:1)
Adulescentibus quoque ac iam potentibus sui, si remedia metu aut intemperantia reiciunt, vis adhibetur ac severitas.
(세네카, 행복론, Liber VI 115:1)
Quid interest, utrum istuc fraude temptetur an voto, nisi quod potentiores illi adversarios quaeris ?
(세네카, 행복론, Liber VI 131:2)
Quin potius eum potentem esse vis, cui plurimum debes, et1 beatum ?
(세네카, 행복론, Liber VI 142:1)
Omnia sane excluserit opulenta felicitas, monstrabo tibi, cuius rei inopia laborent magna fastigia, quid omnia possidentibus desit :
(세네카, 행복론, Liber VI 143:2)
Haec tam vindicanda principi quam tacenda, quia quarundam rerum turpitudo etiam ad vindicantem redit, parum potens irae publicaverat.
(세네카, 행복론, Liber VI 162:1)
" Circumveniant illum domesticae insidiae, quas ego possim solus opprimere, instet potens inimicus et gravis, infesta turba nec inermis, creditor urgueat, accusator."
(세네카, 행복론, Liber VI 197:3)
Quemadmodum di immortales regnum inermes regunt et illis rerum suarum ex edito tranquilloque tutela est, ita hic officia sua, quamvis latissime pateant, sine tumultu obit et omne humanum genus potentissimus eius optimusque infra se videt.
(세네카, 행복론, Liber VII 18:4)
Ergo cum animum sapientis intuemur potentem omnium et per universa dimissum, omnia illius esse dicimus, cum ad hoc ius cotidianum, si ita res tulerit, capite censebitur.
(세네카, 행복론, Liber VII 44:1)
Potentissimis et in altum sublatis hominibus excidere voces videbis, quibus otium optent, laudent, omnibus bonis suis praeferant.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 18:1)
Quot ille potentior amicus, qui vos non in amicitiam, sed in apparatu habet ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 39:7)
Satius erat ista in oblivionem ire, ne quis postea potens disceret in- videretque rei minime humanae.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 80:1)
at si dat vitam, si dat dignitatem periclitantibus et meritis amittere, facit, quod nulli nisi rerum potenti licet ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 30:2)
Quod si di placabiles et aequi delicta potentium non statim fulminibus persequuntur, quanto aequius est hominem hominibus praepositum miti animo exercere imperium et cogitare, uter mundi status gratior oculis pulchriorque sit, sereno et puro die, an cum fragoribus crebris omnia quatiuntur et ignes hinc atque illinc micant !
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 39:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION