라틴어 문장 검색

iam passim caedes ac fuga erat, necdum quisquam in castra Romana nuntius cladis pervenerat, quia refugientes in regiam stationem incidebant, et plures ab obsidentibus vias quam ab emissis ad caedem interficiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 412:1)
itaque id ut vanum teli genus senserunt esse, saxis passim tota valle iacentibus incessebant hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 451:1)
ita angustiae minore certamine quam quod animis proposuerant superatae et in Eordaeam perventum, ubi pervastatis passim agris in Elimiam consul se recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 455:1)
ex duabus coloniis, quae velut claustra ad cohibendos Gallicos tumultus oppositae fuissent, cum una direpta et incensa esset, traiecturum id incendium velut ex continentibus tectis in alteram tam propinquam coloniam esset, quid tandem praetori faciendum fuisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 557:1)
ex iis quoque qui Pellenen Phliuntaque depopulati erant, incompositi partim omniumque ignari ad castra revertentes in hostium stationes tamquam in suas illati sunt, partim ex discursu id quod erat suspicati ita se in fugam passim sparserunt ut ab ipsis agrestibus errantes circumvenirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 185:1)
Boi, ut est gens minime ad morae taedium ferendum patiens, in castella sua vicosque passim dilapsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 446:1)
ii et caedem ingentem ediderunt et passim fuga plerosque armis exuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 328:4)
itaque et qui extra urbem erant Romanorum, tum maxime impetum facientes, recessere a muro, et qui iam intraverant, ne incendio ab tergo oriente intercluderentur ab suis, receperunt sese;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 468:1)
cum spectaculo eorum occupati animi hominum essent, Q. Pleminius, qui propter multa in deos hominesque scelera Locris admissa in carcerem coniectus fuerat, comparaverat homines qui pluribus simul locis urbis nocte incendia facerent, ut in consternata nocturno tumultu civitate refringi posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 512:3)
Sempronii discusserunt, in quibus scriptum erat Ligurum decem milia in agrum Placentinum venisse et eum usque ad ipsa coloniae moenia et Padi ripas cum caedibus et incendiis perpopulatos esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 631:2)
enimvero id auditu etiam dicere indignum esse Hegesianax, Thraciae et Chersonesi urbibus arceri Antiochum cum, quae Seleucus, proavus eius, Lysimacho rege bello victo et in acie caeso per summum decus parta reliquerit, pari cum laude eadem ab Thracibus possessa, partim armis receperit Antiochus, partim deserta, sicut ipsam Lysimachiam, et revocatis cultoribus frequentaverit et, quae strata ruinis atque incendiis erant, ingentibus impensis aedificaverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 652:1)
Ligures multitudine freti et in aciem exibant, parati de summa rerum decernere, et abundantes militum numero passim multas manus per extrema finium ad praedandum mittebant, et, cum coacta vis magna pecorum praedaeque esset, paratum erat praesidium, per quod in castella eorum vicosque ageretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 29:1)
postquam terga dabant et in fugam passim effundebantur, tum ad persequendos eos legionarii equites immissi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 51:3)
in agris passim inundatis pecua ablata, villarum strages facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 236:2)
multi prius incendio absumpti sunt quam hostium adventum sentirent, et qui senserant nullam opem ferre potuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 303:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION