라틴어 문장 검색

Hic Apollinem Admeto regi pascendis pecoribus addicit, ille Neptuni structorias operas Laomedonti locat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 4:1)
Renuntiant2 se immundos spiritus esse, quod vel ex pabulis eorum, sanguine et fumo et putidis rogis pecorum, et impuratissimis linguis ipsorum vatum intellegi debuit:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 14:2)
Opima frugibus atque arboribus insula, et alendis apta pecoribus ac iumentis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 1:5)
Namque in loco, ubi pro patria dimicans a paganis interfectus est, usque hodie sanitates infirmorum et hominum et pecorum celebrari non desinunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX.8)
Nil pecuniarum absque pecoribus habebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVI. 1:12)
Denique reuerentissimus antistes Pecthelm, de quo in sequentibus suo loco dicendum est, qui cum successore eius Aldhelmo multo tempore adhuc diaconus siue monachus fuit, referre est solitus, quod in loco, quo defunctus est, ob meritum sanctitatis eius multa sanitatum sint patrata miracula, hominesque prouinciae illius solitos ablatum inde puluerem propter languentes in aquam mittere, atque huius gustum siue aspersionem multis sanitatem egrotis et hominibus et pecoribus conferre;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVIII.7)
At vos exiguo pecori, furesque lupique, Parcite:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 113)
Fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis Pocula, de facili conposuitque luto.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 117)
Ille licet Cilicum victas agat ante catervas, Ponat et in capto Martia castra solo, Totus et argento contextus, totus et auro Insideat celeri conspiciendus equo, Ipse boves mea si tecum modo Delia possim Iungere et in solito pascere monte pecus, Et te, dum liceat, teneris retinere lacertis, Mollis et inculta sit mihi somnus humo.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 237)
Consuescet numerare pecus, consuescet amantis Garrulus in dominae ludere verna sinu.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 513)
di patrii, purgarnus agros, purgamus agrestes:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 113)
huic datus a pleno memorabile munus ouili dux pecoris curtas auxerat hircus opes.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 133)
uos celebrem cantate deum pecorique uocate uoce:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 148)
palam pecori, clam sibi quisque uocet.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 149)
lacte madens illic suberat Pan ilicis umbrae et facta agresti lignea falce Pales, pendebatque uagi pastoris in arbore uotum, garrula siluestri fistula sacra deo, fistula cui semper decrescit harundinis ordo:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 515)

SEARCH

MENU NAVIGATION