라틴어 문장 검색

Quod ubi accidit, Germani equitesque signis legionis visis vehementissime proeliantur. Confestim cohortes undique impetum faciunt omnibusque aut interfectis aut captis magna praeda potiuntur. Capitur ipse eo proelio Drappes.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 37장6)
Quibus rebus gestis ipse equitum praesidio Narbonem profecto est, exercitum per legatos in hiberna deduxit:
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 47장3)
parente Romanis civitate cum suis equitibus latrociniis se suosque alebat infestisque itineribus commeatus complures, qui comportabantur in hiberna Romanorum, intercipiebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 48장3)
Erat attributus Antonio praefectus equitum C. Volusenus Quadratus qui cum eo hibernaret. Hunc Antonius ad persequendum equitatum hostium mittit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 49장1)
Volusenus ad eam virtutem, quae singularis erat in eo, magnum odium Commi adiungebat, quo libentius id faceret quod imperabatur. Itaque dispositis insidiis saepius equites eius adgressus secunda proelia faciebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 49장2)
Faciunt hoc idem omnes eius equites paucosque nostros convertunt atque insequuntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 49장4)
Euro vento leviores cum bellantur equites.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM244)
numerosus ubique fulget eques:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:47)
non peditem praecedit eques;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:240)
Princeps corusco sidere pulchrior, Parthis sagittas tendere doctior, eques Gelonis imperiosior, quae digna mentis laus erit arduae?
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:1)
circumdant equitum turmae regesque clientes, quos nostris ditat spoliis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:125)
cetera nudus eques.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:290)
morte viri turbatus eques flectebat habenas totaque praeciso nutassent agmina cornu, ni celer instructa Stilicho legione secutus subsidiis peditum pugnam instaurasset equestrem.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:235)
si bellica nubes ingrueret, quamvis annis et iure minori cedere grandaevos equitum peditumque magistros aspiceres totumque palam permittere Martem, nec gradus aetatisque pudor senioribus obstat, ne iuveni parere velint.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae98)
quin etiam velox Aurorae nuntius Aethon, qui fugat hinnitu stellas roseoque domatur Lucifero, quotiens equitem te cernit ab astris, invidet inque tuis mavult spumare lupatis.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:337)

SEARCH

MENU NAVIGATION