라틴어 문장 검색

ad illud sequens praevertar, ne dicendi quidem satis peritum fore, qui non et naturae vim omnem penitus perspexerit et mores praeceptis ac ratione formarit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 56:2)
sed ille vir bonus, qui haec non vocibus tantum sibi nota atque nominibus aurium tenus in usum linguae perceperit, sed qui virtutes ipsas mente complexus ita sentiat, nec in cogitando ita laborabit sed, quod sciet, vere dicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 69:2)
neque enim illi didicerunt haec usque senectutem, sed ea sola didicisse contenti fuerunt ac tot annos non percipiendo exhauserunt, sed praecipiendo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 267:2)
didicit, ut esset hominibus documento ea quoque percipi posse quae senes concupissent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 270:2)
alia tamen illa voluptas est, quae percipitur ex contemplatione mentis ab omni labe purae et splendidae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 1:2)
vitae eius interfuit, secreta perspexit, observavit illum, an ex formula sua viveret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 6:2)
Percepit sapientiam, si quis tam securus morietur quam nascitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 16:1)
Ego quidem percipio iam fructum, cum mihi fingo uno nos animo futuros et quicquid aetati meae vigoris abscessit, id ad me ex tua, quamquam non multum abest, rediturum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 35 2:2)
Seneca Lucilio suo salutem Magnam ex epistula tua percepi voluptatem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 591)
Vulgo tamen sic loquimur, ut dicamus magnum gaudium nos ex illius consulatu aut nuptiis aut ex partu uxoris percepisse, quae adeo non sunt gaudia, ut saepe initia futurae tristitiae sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 2:3)
animus noster ad vera perspicienda caligat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 24:5)
Rursus si mors accedit et vocat, licet inmatura sit, licet mediam praecidat aetatem, perceptus longissimae fructus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 27:1)
Quemadmodum prima illa, ut antiqui vocabant, litteratura, per quam pueris elementa traduntur, non docet liberales artes, sed mox percipiendis locum parat, sic liberales artes non perducunt animum ad virtutem, sed expediunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 20:7)
Erant illa, quae tradebantur, suptilia et diligenti intentione discenda, non quae perciperet vesanus homo et trans oceanum cogitationes suas mittens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 17:5)
Si veritas tota perspecta est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION