라틴어 문장 검색

Nunc illud dico, ista quae tu vocas aspera, quae adversa et abominanda, primum pro ipsis esse quibus accidunt, deinde pro universis, quorum maior diis cura quam singulorum est, post hoc volentibus accidere ac dignos malo esse, si nolint.
(세네카, De Providentia, book 1 22:2)
Quia in castris quoque periculosa fortissimis imperantur ;
(세네카, De Providentia, book 1 44:1)
multa accident dura, aspera, sed quae molliat et complanet ipse.
(세네카, De Providentia, book 1 62:10)
Non esse periculosos hos motus animi nec quicquam tumultuosi adferentis scio;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 18:2)
Neque enim ille solus militat, qui in acie stat et cornu dextrum laevumque defendit, sed et qui portas tuetur et statione minus periculosa, non otiosa tamen fungitur vigiliasque servat et armamentario praeest ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 40:2)
Periculosum etiam ingressu forum est ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 47:6)
Socrates tamen in medio erat et lugentis patres consolabatur et desperantis de re publica exhortabatur et divitibus opes suas metuentibus exprobrabat seram periculosae avaritiae paenitentiam et imitari volentibus magnum circumferebat exemplar, eum inter triginta dominos liber incederet.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 55:1)
Sed faciendum erit, si in rei publicae tempus minus tractabile incideris, ut plus otio ac litteris vindices, nec aliter quam in periculosa navigatione subinde portum petas nec expectes, donec res te dimittant, sed ab illis te ipse diiungas.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 58:3)
quidam urbanitatem nesciunt continere nec periculosis abstinent salibus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 61:6)
Sed si ista indiscreta essent, non videremus quaedam iucunda sed non honesta- quaedam vero honestissima sed aspera, per dolores exigenda.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 32:6)
nam mala pro bonis petenti periculosum est adsequi.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 71:2)
conpositio aspera et quae uitaret conpositionem, sententiae uiuae.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 18:7)
Vtamur medicina qua cogimur, quod in uulneribus fieri periculosis solet, ut malum cum ipso corpore exsecetur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, abdicandus qui abdicatum fratrem adoptavit.25)
Nactus hic occasionem nocendi intrare noluit, sed tyrannicidium elegit dubium, lentum, periculosum urbi.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Domus cum tyranno incensa.23)
illud strictum eius et asperum et nimis iratum ingenio suo iudicium adeo cessabat, ut in multis illi uenia opus esset quae ab ipso uix inpetrabatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION