라틴어 문장 검색

cum e candore color mutatus fuerit eritque ater, tollatur lamna ab igni, et sic refrigeratum si restituatur in pristinum colorem, sine vitio esse probabitur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장17)
itaque ex his, si quid forte defit in corpore spiritus, ad restituendum aer adsignatus id praestat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말10)
sapor autem et odor et color eius non restituitur, quod intinctus et commixtus est propter naturae raritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장32)
ad eundem modum ea capita fontium cum sunt angustiis compressa, ruunt in summo spiritus aquae bullitus, simul autem sunt latius aperti, exanimati per raritates liquidae potestatis residunt et restituuntur in libramenti proprietatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장10)
aluminosi autem, cum dissoluta membra corporum paralysi aut aliqua vi morbi receperunt, fovendo per patentes venas refrigerationem contraria caloris vi reficiunt, et hoc continenter restituuntur in antiquam membrorum curationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장13)
eam non esse idoneam ad lavandum, sed etiam inimicam vitibus, quod apud eum fontem Melampus sacrificiis purgavisset rabiem Proeti filiarum restituissetque earum virginum mentes in pristinam sanitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장84)
quod minus quadragenos dies in singulis signis patitur, cum stationem fecerit, restituit eam summam numeri in uno signo morata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장29)
Saturni vero, mensibus undetriginta et amplius paucis diebus pervadens per signi spatium, anno nono et vicensimo et circiter diebus CLX, in quo ante tricensimo fuerat anno, in id restituitur, ex eoque, quo minus ab extremo distat mundo, tanto maiorem circinationem rotae percurrendo tardior videtur esse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장33)
Per scorpionis vero spatia et sagittarii proclivius deprimens se foramen rediensque circumactione ad capricorni partem VII, restituit celeritate salientis brumales horarum brevitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장56)
fuit enim vere vir unicus in omni fortuna, princeps pace belloque, priusquam exsulatum iret, clarior in exsilio, vel desiderio civitatis, quae capta absentis imploravit opem, vel felicitate qua restitutus in secum patriam ipsam restituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 9:1)
quod de domo scribis, hoc est de area, ego vero tum denique mihi videbor restitutus, si illa nobis erit restituta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 2 4:1)
nam qui possum putare me restitutum, si distrahor ab his per quos restitutus sum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 37장 3:6)
Si aedes eae corruerunt vitiumve faciunt quarum usus fructus legatus est, heres restituere non debet nec reficere, non magis quam servum restituere, si is cuius usus fructus legatus esset deperisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 3장 5:2)
restituisse se Aebutius dixit, Caecina nego me ex edicto praetoris restitutum esse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 176:6)
nam quod ad Nicephorium Venerisque templi restitutionem attinet, quid restitui ea postulantibus respondeam, nisi, quo uno modo silvae lucique caesi restitui possunt, curam impensamque sationis me praestaturum - quoniam haec inter se reges postulare et respondere placet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 446:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION