라틴어 문장 검색

Quare cum in omni parte huiusce officii plurimum facit, totas non diligenter modo sed etiam familiariter nosse causas, tum in altercatione maxime necessarium est, omnium personarum, instrumentorum, temporum, locorum habere notitiam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 229:3)
In plerisque idem est, ut dixi, qui circa testes locus et personis modo distat, quod hic patronorum inter se certamen, illic pugna inter testem et patronum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 242:1)
aptare etiam orationem locis, temporibus, personis est eiusdem virtutis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 255:2)
nam schola certa sunt et pauca et ante declamationem exponuntur, quae themata Graeci vocant, Cicero proposita.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 10:2)
In schola quaeri nihil attinet, cum declamationibus iisdem narrare et contradictiones solvere tam ab actore quam a possessore concessum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 43:8)
ab eo enim, cuius personam tuebimur, incipiendum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 45:3)
hic illi eloquentes quibusque nos circa lites raras sollicitiores ridiculi videmur, invadent personas favorabiles.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 49:1)
omnes adhuc quaestiones ex persona petitoris ipsius duximus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 60:4)
haec ex duabus personis quaesita sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 65:1)
De re et generales quaestiones sunt et definitae, id est, et quae non continentur personis et quae continentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 72:3)
De animo quaeri non potest, nisi ubi persona est et de facto constat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 73:1)
Interdum in aliquam personam, quae extra discrimen iudicii est, transfertur, et alias certam, alias incertam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 80:4)
In quibus similis atque in ἀντικατηγορίαͺ personarum, causarum, ceterorum comparatio est, ut Cicero pro Vareno in familiam Ancharianam, pro Scauro circa mortem Bostaris in matrem avertens crimen facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 81:2)
et illud in quo non personae inter se sed res ipsae colliduntur, id est, non uter fecerit, sed utrum factum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 82:2)
cum aliqua ex ipsa citra personam quoque argumenta ducuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 84:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION