라틴어 문장 검색

itaque tantos pudor stimulos admovit, ut ruerent in hostium tela alienatis a memoria periculi animis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 147:2)
deinde, ubi consul legatique ac tribuni puerorum ritu vana miracula paventes inridebant increpabantque, vertit animos repente pudor, et in ea ipsa quae fugerant velut caeci ruebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 170:1)
cuius lentae velut tabis senio victa utriusque pertinacia populi est, ut primum a consulibus, dein permissu eorum ab senatu indutias peterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 222:1)
movet ferocem animum iuvenis seu ira seu detractandi certaminis pudor seu inexsuperabilis vis fati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 85:1)
itaque cum ante noctem Capuam pervenire possent, incerti de fide sociorum et quod pudor praepediebat, circa viam procul Capua omnium egena corpora humi prostraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 78:1)
adeo super maerorem pudor quidam fugere conloquia et coetus hominum cogebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 83:1)
silentium illud obstinatum fixosque in terram oculos et surdas ad omnia solacia aures et pudorem intuendae lucis ingentem molem irarum ex alto animi cientis indicia esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 91:1)
Appius iam inde antiquitus insitam pertinaciam familiae gerendo solus censuram obtinuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 416:1)
te nec quod dies exiit censurae nec quod collega magistratu abiit nec lex nec pudor coercet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 493:1)
vinci pertinacia coepta et averti manipuli quidam, et, ut semel dedere hi terga, etiam ceteri item capessere fugam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 557:1)
nec multo post fusis a Papirio Cursore Samnitibus et sub iugum missis receptisque sescentis equitibus Romanis qui obsides dati erant, pudor flagitii prioris abolitus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IX Periocha7)
id, qui tum pudor hominum erat, visum, credo, vinculum satis validum legis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 108:1)
adiecerunt et Appi criminationes de Fabio absente ad populum et pertinaciam adversus praesentem consulem praetoris contentionemque aliam inter collegas, tendente Decio ut suae quisque provinciae sortem tueretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 365:2)
nunc pudore a fuga contineri, alioqui pro victis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 497:2)
tum pudore victus miles segniter arma capit, segniter e castris egreditur longo agmine nec continenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 507:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION