라틴어 문장 검색

Erat igitur ex iis tribus, quae ad gloriam pertinerent, hoc tertium, ut cum admiratione hominum honore ab iis digni iudicaremur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 47:1)
Atque etiam illae impensae meliores, muri, navalia, portus, aquarum ductus omniaque, quae ad usum rei publicae pertinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 80:1)
Nam in iure cavere [, consilio iuvare,] atque hoc scientiae genere prodesse quam plurimis vehementer et ad opes augendas pertinet et ad gratiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 87:2)
quarum magnitudo quid ad unum quemque nostrum pertinet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 94:7)
Sed, quoniam de eo genere beneficiorum dictum est, quae ad singulos spectant, deinceps de iis, quae ad universos quaeque ad rem publicam pertinent, disputandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 96:1)
Eorum autem ipsorum partim eius modi sunt, ut ad universos cives pertineant, partim, singulos ut attingant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 96:2)
Capitalis oratio est, ad aequationem bonorum pertinens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 97:3)
Sed valetudo sustentatur notitia sui corporis et observatione, quae res aut prodesse soleant aut obesse, et continentia in victu omni atque cultu corporis tuendi causa [praetermittendis voluptatibus], postremo arte eorum, quorum ad scientiam haec pertinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 113:4)
pertinent enim ad utilitatem, de qua hoc libro disputatum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 114:5)
Nam sibi ut quisque malit, quod ad usum vitae pertineat, quam alteri acquirere, concessum est non repugnante natura, illud natura non patitur, ut aliorum spoliis nostras facultates, copias, opes augeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 27:2)
sic in vita sibi quemque petere, quod pertineat ad usum, non iniquum est, alteri deripere ius non est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 52:4)
Haec rogatio ad ea pertinet, quae paulo ante dixi honeste amico a iudice posse concedi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 54:3)
Ergo ad fidem bonam statuit pertinere notum esse emptori vitium, quod nosset venditor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 84:1)
nimis mihi praefracte videbatur aerarium vectigaliaque defendere, omnia publicanis negare, multa sociis, cum in hos benefici esse deberemus, cum illis sic agere, ut cum colonis nostris soleremus, eoque magis, quod illa ordinum coniunctio ad salutem rei publicae pertinebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 112:3)
Iam enim non ad iram deorum, quae nulla est, sed ad iustitiam et ad fidem pertinet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 135:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION