라틴어 문장 검색

sed si vestales ulciscitur ista puellas pestis, ab infido quae gignitur inproba mundo, . cur non Christicolum tantum populatur agellos, per quos virginibus vestris stata dona negantur?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2350)
) contempto principe vitae perniciem veneratur homo, colit ipse cruentum carnificem gladiique aciem iugulandus adorat, in tantum miseris peccati nectare captis dulce mori est, tanta in tenebris de peste voluptas!
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 147)
hoc pulchrum quod terra parit, quod gloria confert lubrica, commendat quod perniciosa voluptas, quod velut excitus difflato pulvere ventus praeterit, exemplo tenuis quod transvolat umbrae, his aegras animas morborum pestibus urget praedo potens, tacitis quem viribus interfusum corda bibunt hominum;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1102)
nonne fuit melius saevum Memphitidis aulae imperium tolerasse patres penitusque sinistris adsedisse focis, positos Pharaonis iniqui sub pedibus, limo et paleis servire paratos, carnis et inmodicae spurco ructamine crudos?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1119)
at ille spernens consilium saevo plus credidit hosti, nunc inter vitae Dominum mortisque magistrum consistit medius;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1195)
hinc paradisicolae post ulcera dira beato proditur infelix ululans in peste reatus spiritus inque vicem meritorum mutua cernunt.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1238)
liberam succincta ferro pestis urgebat fidem;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.18)
"committe formas pestium et confer alternas lues:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.74)
nullus umbrarum latet intus horror, pulsa nam pestis populum refugit;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.16)
saevus antiquis quotiens procellis turbo vexatum tremefecit orbem, tristior templum rabies in istud intulit iras, nec furor quisquam sine laude nostrum cessit aut clari vacuus cruoris;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.19)
"o miles invictissime, fortissimorum fortior, iam te ipsa saeva et aspera tormenta victorem tremunt."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.89)
nec differt furor aut refrenat iram, saevis destinat ignibus cremandos.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.26)
"ecce fidem quatiens tempestas saeva premebat plebem dicatam Christianae gloriae."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.10)
plectrum palati et faucium saevus tibi tortor revulsit, nec tamen silentium indixit ori quo fatebaris Deum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.12)
ipse explicabit quos supremo spiritu daemon tumultus, dum domatur, moverit, furore pestis peior in novissimo.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.19)

SEARCH

MENU NAVIGATION