라틴어 문장 검색

onerabant multitudinem obvii ex urbe senatores equitesque, quidam metu, multi per adulationem, ceteri ac paulatim omnes ne aliis proficiscentibus ipsi remanerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 87장5)
quattuor legionum aquilae per frontem totidemque circa e legionibus aliis vexilla, mox duodecim alarum signa et post peditum ordines eques;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 89장2)
Caecina e complexu Vitellii multo cum honore digressus partem equitum ad occupandam Cremonam praemisit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장1)
equites vero ne tum quidem victos, sed quamquam rebus adversis disiectam Vitellii aciem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장16)
nunc sedecim alarum coniuncta signa pulsu sonituque et nube ipsa operient ac superfundent oblitos proeliorum equites equosque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장18)
plebem quoque et vim equitum, qua sola valent, offerebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 5장3)
Antonio vexillarios e cohortibus et partem equitum ad invadendam Italiam rapienti comes fuit Arrius Varus, strenuus bello, quam gloriam et dux Corbulo et prosperae in Armenia res addiderant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 6장1)
forte Galbianae legioni in adversa fronte valli opus cesserat, et visi procul sociorum equites vanam formidinem ut hostes fecere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장2)
relictis castris, abrupto ponte Hostiliam rursus, inde Cremonam pergunt, ut legionibus primae Italicae et unietvicensimae Rapaci iungerentur, quas Caecina ad obtinendam Cremonam cum parte equitum praemiserat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 14장4)
ipse cum quattuor milibus equitum ad octavum a Bedriaco progressus quo licentius popularentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 15장8)
Quinta ferme hora diei erat, cum citus eques adventare hostis, praegredi paucos, motum fremitumque late audiri nuntiavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장1)
dum Antonius quidnam agendum consultat, aviditate navandae operae Arrius Varus cum promptissimis equitum prorupit impulitque Vitellianos modica caede;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장2)
hortatus suos ut magno animo capesserent pugnam, diductis in latera turmis vacuum medio relinquit iter quo Varum equitesque eius reciperet;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장5)
quo pudore haud plures quam centum equites restitere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장5)
Ad quartum a Cremona lapidem fulsere legionum signa Rapacis atque Italicae, laeto inter initia equitum suorum proelio illuc usque provecta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 18장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION