라틴어 문장 검색

Vis scire, quid philosophia promittat generi humano ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 7:5)
Per istud philosophia "sive nive" et turpes infamesque etiam ad album sedentibus exceptiones ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 10:3)
Sed quemadmodum illos praetor, sic hos philosophia in integrum restituit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 10:5)
Hoc enim est, quod mihi philosophia promittit, ut parem deo faciat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 11:4)
Aliorum remediorum post sanitatem voluptas est, philosophia pariter et salutaris et dulcis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 9:5)
Quid enim turpius philosophia captante clamores ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 9:2)
philosophia adoretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 13:4)
Damnum quidem fecisse philosophiam non erit dubium, postquam prostituta est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 15:3)
Sola autem nos philosophia excitabit, sola somnum excutiet gravem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 8:4)
Exercet philosophia regnum suum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 9:6)
" Idem philosophia rebus omnibus, " Non sum hoc tempus acceptura, quod vobis superfuerit, sed id vos habebitis, quod ipsa reiecero."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 10:3)
Ecce res magna, habere inbecillitatem hominis, securitatem dei Incredibilis philosophiae vis est ad omnem fortuitam vim retundendam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 12:1)
" Sed adeo, mi Lucili, philosophia sacrum quiddam est et venerabile, ut etiam, si quid illi simile est, mendacio placeat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 4:5)
Non id ago nunc hac diligentia, ut ostendam, quantum tempus apud grammaticum perdiderim, sed ut ex hoc intellegas, quantum apud Ennium et Accium verborum situs occupaverit, cum apud hunc quoque, qui cotidie excutitur, aliqua nobis subducta sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 5:1)
ex omni notione, etiam si a philosophia longissime aversa est, eruere aliquid conor et utile efficere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 26:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION