라틴어 문장 검색

Et, ne vilior sit testis poeta, accipite adsertore Cicerone in quo honore fuit hic piscis apud P. Scipionem Africanum illum et Numantinum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 3:1)
Apud antiquos autem in pretio fuisse ego testimoniis palam facio vel eo magis quod gratiam eius video ad epulas quasi postliminio redisse, quippe qui, dignatione vestra cum intersum convivio sacro, animadvertam hunc piscem a coronatis ministris cum tibicine introferri.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 7:3)
Sed et Lucilius, acer et violentus poeta, ostendit scire se hunc piscem egregii saporis qui inter duos pontes captus esset, eumque quasi ligurritorem catillonem appellat, scilicet qui proxime ripas stercus insectaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 17:2)
unde a Lucilio poeta festivitatis suae more centussis vocatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 5:3)
In ea enim ferenda quaesita est novae legis auctoritas exolescente metu legis antiquioris ita, Hercules, ut de ipsis duodecim tabulis factum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 8:2)
Nam quia id arboris genus nuces habet quae sunt suaviore sapore quam glans est, hunc fructum antiqui illi, qui egregium glandique similem ipsamque arborem deo dignam existimabant, Iovis glandem appellaverunt, quae nunc litteris interlisis iuglans nominatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 3:2)
Secundum hanc definitionem Persicum, quod Suevius poeta superius inter nuces numerat, magis erit inter mala numerandum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 1:3)
Hinc et Naevius poeta in bello Punico ait citrosam vestem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 5:5)
Iapix ut contemptis ceteris artificiis inglorius, quemadmodum poeta ait, viveret, qualis causa proponitur?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 7:2)
Haec, ut dixi, vim definitionis habent, et a poeta eleganter introducta sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 25:5)
A parabola vero, quoniam magis hoc poetae convenit, saepissime pathos movet, cum aut miserabilem aut iracundum vellet inducere.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 7:1)
nunc dicamus a minore pathos a poeta positum.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 1:2)
Non aliter, quam si inmissis ruat hostibus omnis Carthago, aut antiqua Tyros.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 5:3)
Haec fit interdum ex persona poetae, nonnumquam ex ipsius quem inducit loquentem.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 17:2)
Ex poetae quidem persona est:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION