라틴어 문장 검색

"ibi gloria tantum ventosumque decus titulique in morte latentes, nec timidus te flecto parens:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권318)
non illa diem, non verba precantum respicit aut visus flectit tellure relictos, iam vocis, iam mentis inops, sic aspera tigris fetibus abreptis Scythico deserta sub antro accubat et tepidi lambit vestigia saxi;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권372)
"quo, saeve, minantia flectis ora?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권173)
iam submissa manus, lente iam flectit habenas, iam tacet;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권203)
iam flectere patrem incipit atque datis abolere Menoecea regnis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권357)
"Flectitur adfatu, sed non tamen omnia rector supplicis indulget lacrimis partemque recidit muneris."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권415)
"cernis, ut ingentes murorum porrigat umbras campus, et e speculis moriens intermicet ignis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권118)
Forte soporiferas caeli secreta per umbras Iuno, sinu magni semet furata mariti, Theseos ad muros, ut Pallada flecteret, ibat, supplicibusque piis faciles aperiret Athenas, atque ubi per campos errore fatiscere vano immeritam Argian supero respexit ab axe, indoluit visu, et lunaribus obvia bigis advertit vultum placidaque ita voce locuta est:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권130)
Hominem etiam frugi flectit saepe occasio.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 228)
Pudore quem non flectis, non frangit timor.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 551)
Et cum radius ex sole porrigitur, portio ex summa;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 12:1)
Denique porrigat manum Iupiter et accipiat, cum interim plus nostra misericordia insumit vicatim quam vestra religio templatim.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 8:4)
qui cum oblatus Brettonum sacerdotibus nil curationis uel sanationis horum ministerio perciperet, tandem Augustinus, iusta necessitate conpulsus, flectit genua sua ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, deprecans, ut uisum caeco, quem amiserat, restitueret, et per inluminationem unius hominis corporalem, in plurimorum corde fidelium spiritalis gratiam lucis accenderet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II.12)
Quare non et nobis porrigis panem nitidum, quem et patri nostro Saba, sic namque eum appellare consuerant, dabas, et populo adhuc dare in ecclesia non desistis?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V. 1:13)
OSTENDITUR autem usque hodie, et in magna ueneratione habetur locus ille, ubi uenturus ad hanc pugnam Osuald signum sanctae crucis erexit, ac flexis genibus Deum deprecatus est, ut in tanta rerum necessitate suis cultoribus caelesti succurreret auxilio.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II.2)

SEARCH

MENU NAVIGATION