라틴어 문장 검색

ergo mundus non potest ipsam sequi in duratione;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 25:3)
quia, si non, tunc ipsum praecessisset alius motus, per quem facta esset sufficientia in causis suis, cum prius non esset, ergo ipse esset primus et non-primus, quod est impossibile.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 28:9)
qui fingit antecedens, fingit omne, quod ex ipso sequitur, nec ipsum certificat;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 33:2)
Natura non potest causare aliquem motum novum, nisi ipsum praecedat alius motus qui sit causa eius;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 44:1)
sed primum motum non potest alius motus praecedere, quia tunc ipse non esset primus motus;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 44:2)
novitas autem non potest esse in aliquo ente sine transmutatione praecedente:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 45:2)
ergo natura nullum motum vel effectum novum causare potest sine transmutatione praecedente.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 45:4)
Ideo secundum naturalem, cuius primum principium est natura, motus primus, quem nulla transmutatio praecedere potest, non potest esse novus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 45:5)
Ex his apparet manifeste quod naturalis non potest ponere aliquem motum novum, nisi ipsum praecedat aliquis motus qui sit causa eius;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 46:1)
ergo, cum necesse sit in mundo ponere aliquem motum primum -, non enim contingit abire in infinitum in motibus quorum unus sit causa alterius - sequitur quod naturalis ex sua scientia et suis principiis quibus ipse utitur, non potest ponere primum motum novum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 46:2)
Si ergo naturalis non potest secundum sua principia ponere motum primum novum, ergo nec ipsum mobile [primum], quia mobile causaliter praecedit motum, cum ipsum sit aliqua causa eius.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 48:1)
Ergo nec naturalis potest ponere mundum novum, cum mobile primum non praecessit mundum in duratione.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 48:2)
Unde conclusio in qua naturalis dicit mundum et primum motum non esse novum, accepta absolute, falsa est, sed si referatur in rationes et principia ex quibus ipse eam concludit, ex illis sequitur.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 54:3)
Hoc enim non sequitur ex principiis geometriae, quia oppositum consequentis potest stare cum antecedente, scilicet primum motum et mundum esse aeternum potest stare cum principiis geometriae et omnibus suis conclusionibus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 56:2)
sed metaphysicus non potest demonstrare aliquem effectum in duratione posse sequi suam causam sufficientem, sive posse postponi suae causae sufficienti;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 9 58:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION