라틴어 문장 검색

saepe, ut fit, cum ipse te confirmasses, cum statuisses mentionem de pecunia facere, cum paratus meditatusque venisses, homo timidus virginali verecundia subito ipse te retinebas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 11장 3:6)
si quis vestrum, iudices, aut eorum qui adsunt, forte miratur me, qui tot annos in causis iudiciisque publicis ita sim versatus ut defenderim multos, laeserim neminem, subito nunc mutata voluntate ad accusandum descendere, is, si mei consili causam rationemque cognoverit, una et id quod facio probabit, et in hac causa profecto neminem praeponendum mihi esse actorem putabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 1장 1:1)
nobis privata in causa magna et gravi cum coepisset Curio pater respondere, subito adsedit, cum sibi venenis ereptam memoriam diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 37장 2:4)
Ac primo quidem loco bonum sola honestate contineri, deinde secundo tamquam consectario ostendit honestissimum quemque in se uno habere omnia bene beateque vivendi praesidia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 1:5)
p. 29 et quae infra exponam). scilicet primo illae correcturae in margine exemplaris e quo V descriptus est adnotatae esse videntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말143)
et primo, si placet, Stoicorum more agamus, qui breviter astringere solent argumenta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 13:11)
eo enim erant voltu, oratione, omni reliquo motu et statu, ut eos Argivos aut Sicyonios diceres, magisque me moverant Corinthi subito aspectae parietinae quam ipsos Corinthios, quorum animis diuturna cogitatio callum vetustatis obduxerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 53:6)
multa primo die, cum de ipsa morte quaereremus, non pauca etiam postero, cum ageretur de dolore, sunt dicta de morte, quae qui recordetur, haud sane periculum est ne non mortem aut optandam aut certe non timendam putet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 118:1)
E punctis datis junge tria quaevis A, B, C, & circum duo eorum B, C ceu polos, rotando angulos magnitudine datos ABC, ACB, applicentur crura BA, CA primo ad punctum D deinde ad punctum P, & notentur puncta M, N in quibus altera crura BL, CL casu utroq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 43:1)
Sit sectio illa Conica ARPB & umbilicus inferior S. Et primo si Figura illa Ellipsis est, super hujus axe majore AB describatur semicirculus ADB, & per corpus decidens transeat recta DPC perpendicularis ad axem;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VII. De Corporum Ascensu & Descensu Rectilineo. 4:4)
Quae erant primo invenienda.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 33:16)
Ponamus primo quod id quiescit, inq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 9:3)
Nam si primo consideremus vim superficiei Sphaericae FE, quae convolutione arcus FE generatur, & linea de ubivis secatur in r;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 67:1)
& primo si attractio vel impulsus ponatur uniformis, erit (ex demonstratis Galilaei) curva HI Parabola, cujus haec est proprietas, ut rectangulum sub dato latere recto & linea IM aequale sit HM quadrato;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 4:7)
Ponamus primo quod corpus ascendit, centroque D & semidiametro quovis DB describatur circuli quadrans BETF, & per semidiametri DB terminum B agatur infinita BAP, semidiametro DF parallela.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. III. De motu corporum quae resistuntur partim in ratione velocitatis, partim in ejusdem ratione duplicata. 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION