라틴어 문장 검색

quae ex fontibus et veris contemplationibus motuum, radiorum, sonorum, texturae, et schematismi corporum, affectuum, et prehensionum intellectualium, novas vires et augmenta illis impertiri potuerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 179:7)
Meta autem scientiarum vera et legitima non alia est quam ut dotetur vita humana novis inventis et copiis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:4)
At contra, verus experientiae ordo primo lumen accendit, deinde per lumen iter demonstrat, incipiendo ab experientia ordinata et digesta, et minime praepostera aut erratica, atque ex ea educendo axiomata, atque ex axiomatibus constitutis rursus experimenta nova;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 185:6)
Itaque jam tandem huc res rediit, ut via vera non tantum deserta, sed etiam interclusa et obstructa sit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 188:4)
adeo ut(si verum dicendum sit) cum hujusmodi scientiae rationales et dogmaticae inceperint, inventio operum utilium desierit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 196:8)
Verum de istis largitoribus non multum aberraverit, qui istiusmodi judicium fecerit, tantum nimirum in doctrinis philosophiae inter horum vanitates et veras artes interesse, quantum inter res gestas Julii Caesaris, aut Alexandri Magni, et res gestas Amadicii ex Gallia, aut Arthuri ex Britannia, in historiae narrationibus intersit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:5)
Neque propterea aequum est verae memoriae fidem derogari, quod a fabulis illa quandoque laesa sit et violata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:8)
At vere rem reputanti, philosophia naturalis, post verbum Dei, certissima superstitionis medicina est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:11)
Itaque conjecturae nostrae, quae spem in hac re faciunt probabilem, aperiendae sunt et proponendae:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 222:14)
Simili modo, si homines per tanta annorum spatia viam veram inveniendi et colendi scientias tenuissent, nec tamen ulterius progredi potuissent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 226:9)
Neque absimile philosophiae verum opificium est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 228:6)
Sed de scientiis tum demum bene sperandum est, quando per scalam veram, et per gradus continuos et non intermissos aut hiulcos, a particularibus ascendetur ad axiomata minora, et deinde ad media, alia aliis superiora, et postremo demum ad generalissima.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 249:4)
At media sunt axiomata illa vera et solida et viva, in quibus humanae res et fortunae sitae sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 249:7)
talia scilicet quae non abstracta sint, sed per haec media vere limitantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 249:9)
Illud vero occurrit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 258:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION