라틴어 문장 검색

res quoque privatas statui sine crimine iudex, deque mea fassa est pars quoque victa fide.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 143)
corruit haec igitur Musis accepta, sub uno sed non exiguo crimine lapsa domus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 155)
perdiderint cum me duo crimina, carmen et error, alterius facti culpa silenda milli'. nam non sum tanti, renovem ut tua vulnera.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 186)
at si, quod mallem, vacuum tibi forte fuisset, nullum legisses crimen in Arte mea.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 196)
nil nisi legitimum concessitque furta canemus, inque meo nullum carmine crimen erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1101)
non tamen idcirco crimen liber omnis habebit :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1108)
Pallade conspecta, natum de crimine virgo sustulerit quare, quaeret, Erichthonium.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1131)
quaecumque erupit, qua non sinit ire sacerdos, protinus huic dempti criminis ipsa rea est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1137)
qui legis Electran et egentem mentis Oresten, Aegisthi crimen Tyndaridosque legis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1184)
nec nocet auctori, mollem qui fecit Achillem, infregisse suis fortia facta modis, iunxit Aristides Milesia crimina secum, pulsus Aristides nec tamen urbe sua est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1192)
- hoc est ad nostros non leve crimen avos - - quid valeant tali, quo possis plurima iactu figere, damnosos effugiasque canes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1213)
quid, si scripsissem mimos obscena iocantes, qui semper vetiti crimen amoris habent, in quibus assidue cultus procedit adulter, verbaque dat stulto callida nupta viro?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1223)
quodque minus prodest, scaena est lucrosa poetae, tantaque non parvo crimina praetor emit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1227)
nec meus ullius crimina versus habet, candidus a salibus suffusis felle refugi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1249)
nec mihi, quod lusi vero sine crimine, prodest, quodque magis vita Musa iocata mea est, plurima sed pelago terraque pericula passum ustus ab assiduo frigore Pontus habet, quique fugax rerum securaque in otia natus, mollis et inpatiens ante laboris eram, ultima nunc patior, nec me mare portubus orbum perdere, diversae nec potuere viae, suffecitque malis animus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 23)

SEARCH

MENU NAVIGATION