라틴어 문장 검색

nam praeterquam quod agmine prope quadringentorum hominum veniens, qui ab urbe indignitate rei accensi comites ei se dederant, conspectus est, strictum etiam telum respersusque ipse cruore tota in se castra convertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 532:1)
et immixti turbae militum togati, eadem illa querendo docendoque quanto visa quam audita indigniora potuerint videri, simul profligatam iam rem nuntiando Romae esse, insecutis qui Appium prope interemptum in exsilium abisse dicerent, perpulerunt ut ad arma conclamaretur vellerentque signa et Romam proficiscerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 539:2)
non pudet lictorum vestrorum maiorem prope numerum in foro conspici quam togatorum aliorum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 567:2)
et cum plebem hinc provocatione hinc tribunicio auxilio satis firmassent, ipsis quoque tribunis, ut sacrosancti viderentur, cuius rei prope iam memoria aboleverat, relatis quibusdam ex magno intervallo caerimoniis renovarunt, et cum religione inviolatos eos tum lege etiam fecerunt, sanciendo ut qui tribunis plebis aedilibus iudicibus decemviris nocuisset, eius caput Iovi sacrum esset, familia ad aedem Cereris Liberi Liberaeque venum iret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 605:1)
adortusque nec omnes dum eductos, nec qui erant, satis explicatis ordinibus, prope fluctuantem turbam trepidantium huc atque illuc circumspectantiumque se ac suos, addito turbatis mentibus clamore atque impetu invadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 668:1)
quae ubi inlatis ex transverso signis degravabant prope circumventum cornu, equites duarum legionum sescenti fere ex equis desiliunt cedentibusque iam suis provolant in primum simulque et hosti se opponunt et aequato primum periculo, pudore deinde animos peditum accendunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 693:1)
et haec vaga popularisque supplicatio studiis prope celebratior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 700:3)
haec victoria tribunorum plebisque prope in haud salubrem luxuriam vertit conspiratione inter tribunos facta ut iidem tribuni reficerentur, et quo sua minus cupiditas emineret, consules quoque continuarent magistratum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 708:1)
Esquilias vidimus ab hoste prope captas, et scandentem in aggerem Volscum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 748:3)
appellare tribunos communem patriam auxiliumque eorum implorare vastatis agris, urbe prope oppugnata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 767:3)
quam enim aliam vim conubia promiscua habere nisi ut ferarum prope ritu volgentur concubitus plebis patrumque?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 14:1)
dum haec Romae geruntur, legati ab Ardea veniunt pro veterrima societate renovataque foedere recenti auxilium prope eversae urbi implorantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 95:1)
sequitur hanc tranquillitatem rerum annus Proculo Geganio Macerino L. Menenio Lanato consulibus multiplici clade ac periculo insignis, seditionibus, fame, regno prope per largitionis dulcedinem in cervices accepto;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 133:1)
spolia in aede Iovis Feretri prope Romuli spolia quae, prima opima appellata, sola ea tempestate erant, cum sollemni dedicatione dono fixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 214:1)
averteratque in se a curru dictatoris civium ora et celebritatis eius diei fructum prope solus tulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 214:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION