라틴어 문장 검색

Nam Theron rex Hispaniae citerioris cum ad expugnandum Herculis templum ageretur furore instructus exercitu navium, Gaditani ex adverso venerunt provecti navibus longis, commissoque praelio adhuc aequo Marte consistente pugna subito in fugam versae sunt regiae naves, simulque inproviso igne correptae conflagraverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 12:2)
Id mirum Antonio visum, nec moratus sponsione contendit, dignus sculna Munatio Planco qui tam honesti certaminis arbiter electus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 16:1)
Iam vero Aeneis ipsa nonne ab Homero sibi mutuata est errorem primum ex Odyssea, deinde ex Iliade pugnas?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 6:2)
Et cursorum certamen utrobique simile.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 4:1)
Pugilum certamen incipit apud hunc:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 5:1)
Quod superest, laeti bene gestis corpora rebus Procurate viri, et pugnam sperate parati.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 4:1)
Non tam praecipites biiugo certamine campum Corripuere, ruuntque effusi carcere currus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 20:1)
nec ullam quadrigarum partem intactam reliquit, ut esset illi certaminis plena descriptio.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 22:2)
In curuli certamine Homerus alterum currum paululum antecentem et alterum paene coniunctum sequendo qua luce signavit?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 3:1)
Astur itemque Cupavo et Cinirus, insignes Cygni Phaethontisque fabulis, nullam pugnae operam praestant, cum Alesus et Sacrator ignotissimi pugnent, et Atinas ante non dictus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 9:1)
Homerus de Aiacis forti pugna ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 2:1)
Hunc locum Ennius in quinto decimo ad pugnam C. Aelii tribuni his versibus transfert:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 3:1)
— Proiecto dum pede laevo Aptat se pugnae.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 14:4)
Et lituo pugnas insignis obibat et hasta
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 6:4)
Quod superest, laeti bene gestis corpora rebus Procurate viri et pugnam sperate parati, aut, ut Homerus brevius et expressius dixit, Νῦν δ’ ἔρχεσθ’ ἐπὶ δεῖπνον, ἵνα ξυνάγωμεν ἄρνα.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 23:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION