라틴어 문장 검색

In hoc genere Fannius in annalibus suis Africanum hunc Aemilianum dicit fuisse <egregium> et Graeco eum verbo appellat εἴρωνα;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 270:1)
Quis eorum non egregius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 28:3)
Quod quidem vos etsi facitis, tamen admonendos puto, ne quid esse aliud oratoris putetis, quod quidem sit egregium atque mirabile, nisi in singulis verbis illa tria tenere, ut translatis utamur frequenter, interdum factis, raro autem etiam pervetustis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 201:1)
qui cum propter ignominiam iudicii cessisset Athenis et se Rhodum contulisset, rogatus a Rhodiis legisse fertur orationem illam egregiam, quam in Ctesiphontem contra Demosthenem dixerat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 213:7)
Ac Romulus cum septem et triginta regnavisset annos et haec egregia duo firmamenta rei publicae peperisset, auspicia et senatum, tantum est consecutus, ut, cum subito sole obscurato non conparuisset, deorum in numero conlocatus putaretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 27:1)
Urbs illa praeclara, quam ait Timaeus Graecarum maxumam, omnium autem esse pulcherrimam, arx visenda, portus usque in sinus oppidi et ad urbis crepidines infusi, viae latae, porticus, templa, muri nihilo magis efficiebant, Dionysio tenente ut esset illa res publica;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 62:4)
Nostra vero aetas cum rem publicam sicut picturam accepisset egregiam, sed iam evanescentem vetustate, non modo eam coloribus eisdem, quibus fuerat, renovare neglexit, sed ne id quidem curavit, ut formam saltem eius et extrema tamquam liniamenta servaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 3:1)
Sed quamquam sapientibus conscientia ipsa factorum egregiorum amplissimum virtutis est praemium, tamen illa divina virtus non statuas plumbo inhaerentes nec triumphos arescentibus laureis, sed stabiliora quaedam et viridiora praemiorum genera desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus 10:4)
norat eundem Fabricius, norat Coruncanius, qui cum ex sua vita tum ex eius quem dico Deci facto iudicabant esse profecto aliquid natura pulchrum atque praeclarum, quod sua sponte expeteretur quodque spreta et contempta voluptate optimus quisque sequeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 56:5)
qua quid potest esse cum fructu laetius, tum aspectu pulchrius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 68:2)
In quo Appius, collega tuus, bonus augur, ut ex te audire soleo, non satis scienter virum bonum et civem egregium censor C. Ateium notavit, quod ementitum auspicia subscriberet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 45:6)
Nam me visus homo pulcher per amoena salicta Et ripas raptare locosque novos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 60:5)
ei visum in quiete egregia facie iuvenem dicere fore ut perbrevi convalesceret, paucisque diebus interiturum Alexandrum tyrannum, ipsum autem Eudemum quinquennio post domum esse rediturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 78:5)
At Romulus pulcher in alto Quaerit Aventino, servat genus altivolantum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 155:4)
Simul aureus exoritur sol, Cedunt de caelo ter quattuor corpora sancta Avium, praepetibus sese pulchrisque locis dant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 156:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION