라틴어 문장 검색

multi ea nocte, quae diem insecuta est quo in contione res palam facta est, custodiis circa portas positis fugientes a triumviris comprehensi et reducti sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 186:1)
et cum eo consule belli partem quamcumque mihi delegavit gessi, et insequenti consuli L. Scipioni, cum terra statuisset ducere exercitum ad Hellespontum, non iter tantum per regnum nostrum dedi, sed vias etiam munivi, pontes feci, commeatus praebui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 320:2)
principio insequentis anni P. Claudius L. Porcius consules, cum Q. Caecilius M. Baebius Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 388:1)
in insequentem annum crearunt consules M. Claudium Marcellum Q. Fabium Labeonem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 537:1)
ita loco potius quam homini cuiquam credendam custodiam rati, lucem insequentem exspectaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 591:1)
principio insequentis anni consules praetoresque sortiti provincias sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 2:1)
principium insequentis anni, quo C. Popilius et P. Aelius fuerunt consules, residuas contentiones ex priore anno habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 104:1)
non esse admirabilius Romanos Graecia pelli quam Hannibalem Italia pulsum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 537:1)
ipse cum equitatu et levi armatura substitit ad agmen cogendum, ratus id quod accidit insecuturos ad extrema ab tergo carpenda hostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 709:2)
ipse mox insecutus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 713:3)
ibi vero clamor iubentium referre signa ruinae quoque prope similem trepidationem fecit, ut, si hostes intrare angustias ausi longius insecuti essent, magna clades accipi potuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 738:2)
principio insequentis anni cum consules novi Q. Marcius et Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 130:1)
Cleuas cum praesidio impigrorum iuvenum insecutus sub radicibus prope inviis montium ad mille hominum ex agmine impedito occidit, ad ducentos cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 254:1)
PRINCIPIO veris, quod hiemem eam, qua haec gesta sunt, insecutum est, ab Roma profectus Q. Marcius Philippus consul cum quinque milibus militum, quos in supplementum legionum secum traiecturus erat, Brundisium pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 2:1)
L. Aemilio Paulo C. Licinio consulibus, idibus Martiis, principio insequentis anni, cum in expectatione patres fuissent, maxime quidnam consul de Macedonia, cuius ea provincia esset, referret, nihil se habere Paulus quod referret, cum nondum legati redissent, dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 221:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION