라틴어 문장 검색

sed alio quodam modo infeliciores esse improbos arbitror impunitos, tametsi nulla ratio correctionis, nullus respectus habeatur exempli.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 2:8)
— Et magna quidem, inquit, quorum alia poenali, alia uero purgatoria clementia exerceri puto;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:18)
cum tuas, inquam, rationes considero, nihil dici uerius puto;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 5:2)
dum enim non rerum ordinem sed suos intuentur affectus, uel licentiam uel impunitatem scelerum putant esse felicem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 5:6)
— Si igitur cognitor, ait, resideres, cui supplicium inferendum putares, eine qui fecisset an qui pertulisset iniuriam?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:17)
Atqui in hoc hominum iudicia depugnant et quos alii praemio alii supplicio dignos arbitrantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 4:6)
Nam ut pauca, quae ratio ualet humana, de diuina profunditate perstringam, de hoc quem tu iustissimum et aequi seruantissimum putas omnia scienti prouidentiae diuersum uidetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 6:1)
— Quid reliqua, quae cum sit aspera iusto supplicio malos cohercet, num bonam populus putat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:25)
Quaero enim an esse aliquid omnino et quidnam esse casum arbitrere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 1:4)
Quasi uero nos ea quae prouidentia futura esse praenoscit non esse euentura credamus ac non illud potius arbitremur, licet eueniant, nihil tamen ut euenirent sui natura necessitatis habuisse.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:2)
Nam illud quidem nullum arbitror esse dicturum, quod quae nunc fiunt prius quam fierint euentura non fuerint.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:10)
aliter enim ac sese res habeat arbitrari ab integritate scientiae credis esse diuersum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:16)
Quid igitur, si ratiocinationi sensus imaginatioque refragentur nihil esse illud uniuersale dicentes quod sese intueri ratio putet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:1)
Simile est quod humana ratio diuinam intellegentiam futura nisi ut ipsa cognoscit non putat intueri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:6)
Unde non recte quidam, qui cum audiunt uisum Platoni mundum hunc nec habuisse initium temporis nec habiturum esse defectum hoc modo conditori mundum fieri coaeternum putant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION