라틴어 문장 검색

unde praebitam Antonio materiam putem exprobrandi:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 16장 2:1)
Cleopatrae, quam seruatam triumpho magno opere cupiebat, etiam psyllos admouit, qui uenenum ac uirus exugerent, quod perisse morsu aspidis putabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 17장 4:2)
solos triumphales, quamquam et socios expeditionum et participes uictoriarum suarum, numquam donis impertiendos putauit, quod ipsi quoque ius habuissent tribuendi ea quibus uellent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 3:4)
testem se in iudiciis et interrogari et refelli aequissimo animo patiebatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 1:5)
cum Asprenas Nonius artius ei iunctus causam ueneficii accusante Cassio Seuero diceret, consuluit senatum, quid officii sui putaret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 3:1)
nec umquam aliter haec duo, ne quis mendam magis quam consuetudinem putet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 87장 2:3)
conuersusque ad Thrasyllum Tiberi comitem contra accubantem et ignarum rei interrogauit, cuiusnam poetae putaret esse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 4:5)
quas ob res et ouans et curru urbem ingressus est, prius, ut quidam putant, triumphalibus ornamentis honoratus, nouo nec antea cuiquam tributo genere honoris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 9장 2:2)
hos et custoditos tam diu et exprobratos tam infeste adeo grauiter tulit, ut quidam putent inter causas secessus hanc ei uel praecipuam fuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 51장 1:4)
Pisonem legatum Syriae creditur, quem mox huius criminis reum putant quidam mandata prolaturum, nisi ea secreto ostentant < . . . . . . > quae multifariam inscriptum et per noctes celeberrime adclamatum est:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 52장 3:2)
putant Neronem ad uoluntariam mortem coactum, cum ei carnifex quasi ex senatus auctoritate missus laqueos et uncos ostentaret, Druso autem adeo alimenta subducta, ut tomentum e culcita temptauerit mandere;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 54장 2:2)
nam mortem adeo leue supplicium putabat, ut cum audisset unum e reis, Carnulum nomine, anticipasse eam, exclamauerit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 5:3)
Sunt qui putent uenenum ei a Gaio datum lentum atque tabificum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 73장 2:1)
Gaetulicum refellit Plinius quasi mentitum per adulationem, ut ad laudes iuuenis gloriosique principis aliquid etiam ex urbe Herculi sacra sumeret, abusumque audentius mendacio, quod ante annum fere natus Germanico filius Tiburi fuerat, appellatus et ipse C. Caesar, de cuius amabili pueritia immaturoque obitu supra diximus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 2:2)
auiae Antoniae secretum petenti denegauit, nisi ut interueniret Macro praefectus, ac per istius modi indignitates et taedia causa extitit mortis, dato tamen, ut quidam putant, et ueneno;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 23장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION