라틴어 문장 검색

Idem poeta quando nox quoque incipiat expressit in sexto.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 11:1)
Quando autem primum intercalatum sit, varie refertur, et Macer quidem Licinius eius rei originem Romulo adsignat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 20:1)
quando in illis regionibus constat canes raptu crocodilorum exterritos currere et bibere.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 7:5)
Quando enim diceret, Caelicolum regi mactabam in litore taurum si sciret taurum immolari huic deo vetitum, aut si didicisset quod Atteius Capito conprehendit?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 3:1)
Ubi iam luxuria tunc accusaretur, quando tot rebus farta fuit coena pontificum?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 13:1)
Non secus ac liquida si quando nocte cometae Sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 2:2)
Sequitur ut, quando cantharum et poculi et navigii genus esse supra diximus, probetur exemplis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 14:2)
Vexatam Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut saevitiae aut inmanitatis genus reperiri queat quod in eo tempore Italia non perpessa sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 10:3)
Frigidus agricolas si quando continet imber, Multa, forent quae mox caelo properanda sereno, Maturare datur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 11:2)
sic apud mensam, quando licet, aptis philosophandum est, ut crateri liquoris ad laetitiam nati adhibeatur non modo Nympharum sed Musarum quoque admixtione temperies.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 16:2)
Meminimus quando brachio te emungebas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 6:4)
quando morbus, antequam in homines posset inrepere, facilius captis pecoribus incubuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 10:2)
Humor naturalis in corpore, quando aetas transit pueritiam, fit durior et acuitur in pilos.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 3:1)
Deinde, licet urendi corpora defunctorum usus nostro seculo nullus sit, lectio tamen docet eo tempore quo igni dari honor mortuis habebatur, si quando usu venisset, ut plura corpora simul incenderentur, solitos fuisse funerum ministros denis virorum corporibus adicere singula muliebria:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 5:1)
nonne videmus mulieres, quando nimium frigus est, mediocri veste contentas nec ita operimentis plurimis involutas, ut viri solent, scilicet naturali calore contra frigus quod aer ingerit repugnante?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION