라틴어 문장 검색

Et ad villam Palmarum venientes, nihil alimoniae praeter fructum dactylorum repererunt, quibus corpora fessa et escis jejuna recreaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 85:11)
Illic diversis inter se consiliis habitis, rursus post quindecim dies Caiphas convenire decreverunt, eo quod nihil hoc tempore potuissent definire:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 89:9)
Hoc vero in loco dum diu praestolarentur adventum inimicorum, nec quisquam illorum adhuc in jactantia sua descendisset, rex quemque suorum in sua remisit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 115:4)
Certe aut vos calicem, quem bibituri sumus, et bibimus hoc tempore angustiarum, nobiscum bibetis, aut videte, ne quidquam de rebus Ecclesiae ultra suscipiatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 121:9)
ubi nihil reperientes, non hominem, non pecudem, gravi fame coeperunt coarctari, quin aurum nulli prodesse poterat nec argentum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 22:2)
Turci autem videntes, se nihil hac die in caede Christianorum proficere, sed plurimos suorum cecidisse, tristes ac dolentes in castra sua, vespere terras operiente, regressi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 26:9)
Sed Albertus ductor eorum, post nimiam et longam reluctationem pondus belli suffere non valens, et praecipue equorum defectione, qui fame attenuati nihil poterant, cum signo belli quod dextra ferebat, fugam iniit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 32:2)
Nihil autem in hac praesidii oppugnatione proficientes, castra hinc amoventes, ad civitatem Reclei applicuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 58:5)
Tankradus vero satisfaciens precibus confratrum peregrinorum, hac apposita conditione, a carcere eductum restituit, ne quidquam terrae hac ex parte civitatis Acrae invaderet, et id sacramento obligatus observaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 84:4)
Illic vero aliquot diebus tormenta lapidum et machinas fabricantes, deinde urbem et cives sine modo viriliter et non parce assilientes, usquequaque oppugnabant, donec Sarracenorum et vires et manus ad resistendum fessae nihil ultra ausi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 54:6)
Unde et petitioni illorum sic annuerunt ut, urbe reddita et patefacta, cum universis rebus pacifice migrantes, nihil periculi dubitarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 56:12)
Si autem nos pigritia ceperit, aut aliquid indignationis tardaverit vel negligentes ad confratrum auxilium effecerit, nihil utilius super hoc prospicio, quam ut a terra exeamus, et hostibus sine intermissione insurgentibus cedamus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:9)
Nunc autem velut homo cautus et gnarus bellicae artis, ut Turcorum superbiam et virtutem intellexit defluxisse, et nihil praeter fugam meditari, Christianorum vero victrices aquilas cum magna vociferatione insequi plurimum gavisus est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 90:3)
nihil huic navali exercitui, Triplae hospitato, adversari aut contradicere potuit, propter aquarum fiduciam quam habebant, et urbis intolerabilem multitudinem quae illis in littore ad auxilium semper affluebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 100:11)
Igitur Tankradus videns quia nihil hoc tempore proficeret, amotis castris Laodiceam et Antiochiam reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 38:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION