라틴어 문장 검색

pars vertere terga, ceu quondam petiere rates;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 19:9)
Hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis, Augustus Caesar, Divi genus, aurea condet saecula qui rursus Latio regnata per arva Saturno quondam, super et Garamantas et Indos proferet imperium:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 30:14)
Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos in tantum spe tollet avos, nec Romula quondam ullo se tantum tellus iactabit alumno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 32:16)
consilio hanc omnes animisque volentibus urbem, adferimur, pulsi regnis, quae maxima quondam extremo veniens Sol aspiciebat Olympo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 12:3)
Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo, quem pueri magno in gyro vacua atria circum intenti ludo exercent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 17:2)
Locus Ardea quondam dictus avis, et nunc magnum manet Ardea nomen, sed fortuna fuit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 18:2)
Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, qui bello exciti reges, quae quemque secutae complerint campos acies, quibus Itala iam tum floruerit terra alma viris, quibus arserit armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 26:1)
Ibant aequati numero regemque canebant, ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni, cum sese e pastu referunt et longa canoros dant per colla modos, sonat amnis et Asia longe pulsa palus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 31:4)
Hos super advenit Volsca de gente Camilla agmen agens equitum et florentis aere catervas, bellatrix, non illa colo calathisve Minervae femineas adsueta manus, sed proelia virgo dura pati cursuque pedum praevertere ventos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 39:1)
Haud procul hinc saxo incolitur fundata vetusto urbis Agyllinae sedes, ubi Lydia quondam gens, bello praeclara, iugis insedit Etruscis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 20:5)
Hanc multos florentem annos rex deinde superbo imperio et saevis tenuit Mezentius armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 20:6)
Talis in Euboico Baiarum litore quondam saxea pila cadit, magnis quam molibus ante constructam ponto iaciunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:9)
Si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat, vis in amore foret, non hoc mihi namque negares, omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum et Dauno possem incolumem servare parenti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 25:4)
Tum geminas vestes auroque ostroque rigentis extulit Aeneas, quas illi laeta laborum ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido fecerat et tenui telas discreverat auro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 3:5)
parceret hospitibus quondam socerisque vocatis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION