라틴어 문장 검색

tunc fiscella leui detexta est uimine iunci, raraque per nexus est uia facta sero.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 39)
nunc si clausa mea est, si copia rara uidendi, heu miserum, laxam quid iuuat esse togam?
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 348)
Artis opus rarae, fulgens testudine et auro pendebat laeua garrula parte lyra.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 416)
adeo rara eius fortuna decoris fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 117:4)
ibi si variaret, quod raro incidebat, institutum ut secundae classis vocarentur, nec fere unquam infra ita descenderunt, ut ad infimos pervenirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 446:3)
pars perexigua duce amisso, quia nullum propius perfugium erat, Romam inermes et fortuna et specie supplicum delati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 158:1)
haec spes provexit ut ad conspecta procul a Cremera magno campi intervallo pecora, quamquam rara hostium apparebant arma, decurrerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 559:2)
inde impotentibus instructi consiliis, quae secreto ab aliis coquebant, iam haud dissimulando superbiam, rari aditus, conloquentibus difficiles, ad idus Maias rem perduxere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 381:2)
circumspectare omnibus fori partibus senatorem raroque usquam noscitare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 407:2)
patrum haud fere quisquam in foro, in urbe rari erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 409:2)
QUAE ab condita urbe Roma ad captam eandem Romani sub regibus primum, consulibus deinde ac dictatoribus decemvirisque ac tribunis consularibus gessere, foris bella, domi seditiones, quinque libris exposui, res cum vetustate nimia obscuras, velut quae magno ex intervallo loci vix cernuntur, tum quod parvae et rarae per eadem tempora litterae fuere, una custodia fidelis memoriae rerum gestarum, et quod, etiam si quae in commentariis pontificum aliisque publicis privatisque erant monumentis, incensa urbe pleraeque interiere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 1:1)
eum clavum, quia rarae per ea tempora litterae erant, notam numeri annorum fuisse ferunt eoque Minervae templo dicatam legem quia numerus Minervae inventum sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 29:1)
nec procul ab hoste locum perexiguum, ut quibus praeter equos ceterorum iumentorum calonumque turba abesset, castris cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 419:2)
additus triumpho honos, ut statuae equestres eis - rara illa aetate res - in foro ponerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 193:2)
dextra pars, qua et Samnites raris ordinibus aut ad circumeundos hostes aut ne ipsi circumirentur constiterant, latius patefacta stetit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 392:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION