라틴어 문장 검색

et non solum nullum nefastum sed nec comitialem quemquam de adiectis diebus instituit, ne ambitionem magistratuum augeret adiectio.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 12:2)
Caesar tamen, ut supra diximus, stata sacra custodiens, nec in illis mensibus quibus binos adiecit dies ordinem voluit mutare Nonarum, quia peractis totius mensis feriis dies suos rei divinae cautus inseruit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 8:1)
Adiciendo enim salubri ostendit avertendi morbi gratia tantummodo, non etiam ob lucrum purgandae lanae causa, fieri concessum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 12:3)
Harum originem quidam Romulo adsignant, quem communicato regno cum T. Tatio sacrificiis et sodalitatibus institutis nundinas quoque adiecisse commemorant, sicut Tuditanus adfirmat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 32:1)
Non solum Horus noster, gravis vir et ornatus, sed nec quisquam alius, ut aestimo, tam futilis posset esse iudicii, qui Romani anni sic ad unguem, ut aiunt, emendatum ordinem non probaret, cui maiorem gratiam et tenax memoria et luculenta oratio referentis adiecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 38:2)
Huius versus auctoritas fundatur oraculo Apollinis Clarii, in quo aliud quoque nomen soli adicitur, qui in isdem sacris versibus inter cetera vocatur Ἰαώ:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 19:1)
Cur pennae adiciantur, iam superius absolutum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 18:1)
Negavit ille, nec contentus adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 20:5)
Tum adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 25:6)
adiectus hic sermo:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 31:6)
libertatem perdimus et paulo post adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 4:3)
— Extaque salsos Porriciam in fluctus, non, ut quidam, proiciam, aestimantes dixisse Virgilium proicienda exta, quia adiecit in fluctus.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 2:2)
Huius definitionis poeta memor, ubi sacrum nominavit, ammonitionem deorum paene semper adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 2:2)
Est ingens gelidum lucus prope Caeretis amnem Religione patrum late sacer, et adiecit, quo proprietatem religionis exprimeret:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 9:2)
Et ut relictum locum ostenderet non sola adeundi difficultate, adiecit et sanctitatem:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION