라틴어 문장 검색

hesternorum immemores acta pueritiae recordari?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 101:4)
utinamque sit tempus unquam, quo aliquis, qualem optamus, orator artem superbo et vitiis quorundam bona eius corrumpentium invisam vindicet sibi ac, velut rebus repetitis, in corpus eloquentiae adducat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 61:2)
nam et suscipiendi ratio iustissima est officium, et optandum etiam ut amici quam minimas lites habeant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 151:2)
Nec immerito Pericles solebat optare, ne quod sibi verbum in mentem veniret, quo populus offenderetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 157:2)
his dicendi virtutibus usus orator iudiciis, consiliis, contionibus, senatu, omni denique officio boni civis finem quoque dignum et optimo viro et opere sanctissimo faciet, non quia prodesse unquam satis sit et illa mente atque illa facultate praedito non optandum operis pulcherrimi quam tempus, sed quia decet hoc quoque prospicere, ne quid peius, quam fecerit, faciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 248:1)
Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, iis otium divitiaeque optanda alias, oneri miseriaeque fuere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 10장2)
Ita quod in aduersis rebus optauerant otium, postquam adepti sunt, asperius acerbiusque fuit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장5)
Cui quamquam virtus, gloria atque alia optanda bonis superabant, tamen inerat contemptor animus et superbia, commune nobilitatis malum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 64장2)
Etenim nemo ignavia immortalis factus est, neque quisquam parens liberis, uti aeterni forent, optauit, magis uti boni honestique vitam exigerent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장92)
Alienum est omne, quicquid optando evenit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 9:2)
Subinde itaque, Lucili, quam multa sis consecutus recordare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 10:1)
Non circumstat illum turba servorum, ad quos pascendos transmarinarum regionum est optanda fertilitas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 3:8)
Huc ergo cogitationes tuae tendant, hoc cura, hoc opta, omnia alia vota deo remissurus, ut contentus sis temet ipso et ex te nascentibus bonis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 8:1)
Emerge ad meliorem vitam propitiis dis, sed non sic, quomodo istis propitii sunt, quibus bono ac benigno vultu mala magnifica tribuerunt, ad hoc unum excusati, quod ista, quae urunt, quae excruciant, optantibus data sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 12:3)
Vides quosdam optantes mortem, et quidem magis quam rogari solet vita.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION