라틴어 문장 검색

Nam, si facta est, licet collapsa sit, religio eius occupavit solum .
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 713)
TRAIANUS PLINIO Potuisti non haerere, mi Secunde carissime, circa id de quo me consulendum existimasti, cum propositum meum optime nosses, non ex metu nec terrore hominum aut criminibus maiestatis reverentiam nomini meo acquiri.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 821)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Diem, quo in te tutela generis humani felicissima successione translata est, debita religione celebravimus, commendantes dis imperii tui auctoribus et vota publica et gaudia.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1021)
TRAIANUS PLINIO Diem imperii mei debita laetitia et religione commilitonibus et provincialibus praeeunte te celebratum libenter cognovi litteris tuis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1031)
sanctaque maiestas et erat venerabile nomen vatibus, et largae saepe dabantur opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 82:3)
per patriae nomen, quae te tibi carior ipso est, per numquam surdos in tua vota deos, perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est, et cui maiestas non onerosa tua est, perque tibi similem virtutis imagine natum, moribus adgnosci qui tuus esse potest, perque tuos, vel avo dignos, vel patre nepotes, qui veniunt magno per tua iussa gradu, parte leva minima nostras et contrahe poenas, daque, procul Scythico qui sit ab hoste, locum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 816)
sentiet illa te maiestatem pertimuisse suam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 176)
scripta ferunt annos, scriptis Agamemnona nosti, et quisquis contra vel simul arma tulit, quis Thebas septemque duces sine carmine nosset, et quicquid post haec, quidquid et ante fuit . di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt, tantaque maiestas ore canentis eget.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 824)
qui quamquam est ingens, et nullum Martia summo altius imperium consule Roma videt, multiplicat tamen hunc gravitas auctoris honorem, et maiestatem res data dantis habet, iudiciis igitur liceat Flaccoque tibique talibus Augusti tempus in omne frui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 925)
"maiestas convenit ista deo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권123)
vallis Aricinae silva praecinctus opaca est lacus, antiqua religione sacer.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권140)
"2 hinc sata Maiestas, quae mundum temperat omnem."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권11)
"his bene Maiestas armis defensa deorum restat et ex illo tempore culta manet;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권23)
Non bene conveniunt nec in una sede morantur maiestas et amor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 68:2)
Adnuit oranti Neptunus et abstulit illis, quod mortale fuit, maiestatemque verendam inposuit nomenque simul faciemque novavit Leucothoeque deum cum matre Palaemona dixit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 50:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION