라틴어 문장 검색

Causa autem est, quod non pervenimus ad illud bonum inmensum et insuperabile, ubi necesse est resistat voluntas nostra, quia ultra summum non est locus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 11:6)
Quanto satius est aperte accusare ebrietatem et vitia eius exponere, quae etiam tolerabilis homo vitaverit, nedum perfectus ac sapiens, cui satis est sitim extinguere, qui, etiam si quando hortata est hilaritas aliena causa producta longius, tamen citra ebrietatem resistit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 17:3)
Hospes resiste et sophian Dossenni lege.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 7:3)
sic move gubernaculum, sic vela summitte, sic secundo vento utere, sic adverso resiste, sic dubium communemque tibi vindica.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 7:3)
Adhuc argumentis actum est, an posset aliqui dolori resistere, an mors magnos quoque animos admota summittere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 17:4)
Laudare solebat Attalus culcitam, quae resisteret corpori;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 22:1)
tota vita incursitamus nec ob hoc resistimus aut circumspectius pedem ponimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 7:4)
Si quis viderit hanc faciem altiorem fulgentioremque quam cerni inter humana consuevit, nonne velut numinis occursu obstupefactus resistat et, ut " fas sit vidisse," tacitus precetur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 4:1)
Ergo intrantibus resistamus, quia facilius, ut dixi, non recipiuntur quam exeunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 3:8)
Horatius Cocles solus implevit pontis angustias adimique a tergo sibi reditum, dummodo iter hosti auferretur, iussit et tam diu prementibus restitit, donec revulsa ingenti ruina tigna sonuerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 7:1)
Licet aliquis nimium inmoderatumque in hac parte me iudicet, non desistam persequi nequitiam et adfectus efferatissimos inhibere et voluptates ituras in dolorem compescere et votis opstrepere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 4:5)
vento resistit aestus et ventus retro aestum revolvit;
(세네카, 아가멤논 10:31)
uoluerunt di immortales in hac puella uires suas ostendere, ut appareret quam nulla uis humana diuinae resisteret:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 17:2)
Ante me desisti, ante me coeperas.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 2:31)
non miror si prior desisti;
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION