라틴어 문장 검색

Nam quod ad voluptatem pertinet, licet circumfundatur undique et per omnis vias influat animumque blandimentis suis leniat aliaque ex aliis admoveat, quibus totos partesque nostri sollicitet, quis mortalium, cui ullum superest hominis vestigium, per diem noctemque titillari velit et deserto animo corpori operam dare ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 27:1)
Agedum, virtus antecedat, tutum erit omne vestigium.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 68:1)
Quemadmodum qui bestiarum cubilia indagat et Laqueo captare feras magno aestimat et Latos canibus circumdare saltus, ut illarum vestigia premat, potiora deserit multisque officiis renuntiat, ita qui sectatur voluptatem omnia postponit et primam libertatem neglegit ac pro ventre dependit, nec voluptates sibi emit, sed se voluptatibus vendit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 72:1)
Non ambulabis, inquid, eadem uia, non calcabis uestigia mea, non offeres delicatis oculis sordidam uestem, non flebis inuito me, non tacebis.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, lugens divitem sequens filius pauperis.11)
patefacta ab imis manibus retro via est et sacra dirae mortis in aperto iacent.
(세네카, Hercules Furens 1:25)
durae peragunt pensa sorores nec sua retro fila revolvunt.
(세네카, Hercules Furens 2:21)
nulla si retro via iterque clusum est, orbe diducto redi et quicquid atra nocte possessum latet emitte tecum, dirutis qualis iugis praeceps citato flumini quaerens iter quondam stetisti, scissa cum vasto impetu patuere Tempe;
(세네카, Hercules Furens 4:2)
ut saepe puppes aestus invitas rapit, sic pronus aer urguet atque avidum chaos, gradumque retro flectere haut umquam sinunt umbrae tenaces.
(세네카, Hercules Furens 10:13)
paene victorem abstulit pronumque retro vexit et movit gradu.
(세네카, Hercules Furens 12:26)
vidit ut clarum diem et pura nitidi spatia conspexit poli, [oborta nox est, lumina in terram dedit ] compressit oculos et diem invisum expulit faciemque retro flexit atque omni petit cervice terram;
(세네카, Hercules Furens 12:29)
Phoebus obscuro meat sine nube vultu, quis diem retro fugat agitque in ortus?
(세네카, Hercules Furens 13:21)
inde ad hunc orbem redi, nemo unde retro est.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:26)
agnosce, mater - ora quid Sectis retro voltumque mergis?
(세네카, Hercules Oetaeus 20:12)
lubricus per saxa retro Sisyphum volvat lapis, nunc meis vocata sacris, noctium sidus, veni pessimos induta vultus, fronte non una minax.
(세네카, 메데아 12:9)
sed versus retro per ora multus sanguis atque oculos redit.
(세네카, 오이디푸스 5:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION