라틴어 문장 검색

eos venalem linguam habentis decreta plena regiae adsentationis fecisse et eas legationes misisse, quarum Rhodios semper non minus puderet quam paeniteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 103:1)
decretum igitur extemplo ut qui pro Perseo adversus Romanos dixisse quid aut fecisse convincerentur, capitis condemnarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 106:1)
nec eo segnius iudicia ex decreto coram iis facto Rhodii exercebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 107:2)
Nolo hercle, nam mihi bibere decretum est aquam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 652)
Ego te hodie reddam madidum, si vivo, probe, tibi cui decretum est bibere aquam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 654)
nam hercle iam ad me adglutinandam totam decretum est dare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 3, scene 130)
Profestos festos habeam decretum est mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 169)
absoluto autem, cum ad dictum inpensa respondit, decretis et honoribus ornatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말4)
proinde quasi sapiens nullum aliud decretum habeat et sine decretis vitam agere possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 146:7)
et inde inferunt posse solvere leges et decreta Imperii, atque leges et decreta ligare pro regimine temporali:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 8:8)
Decretum Calvi et edictum, item decretum Bassi his litteris subieci.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 56 5:1)
Neque enim ideo Deus jurat, quod fide credentis indigeat, aut testimoniorum astipulationibus destitutus suffragium sacramenti requirat, sicut homines qui fidem nobis adsciscimus sacramento, et ideo juramus, ut credamur vera dixisse.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:2)
Non enim propter sacramentum fidelis omnipotens Deus, sed propter Deum etiam sacramentum fidele est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:4)
Tum Euclides, qui indidem Megaris erat quique ante id decretum et esse Athenis et audire Socratem consueverat, postquam id decretum sanxerunt, sub noctem, cum advesperasceret, tunica longa muliebri indutus et pallio versicolore amictus et caput rica velatus, e domo sua Megaris Athenas ad Socratem commeabat, ut vel noctis aliquo tempore consiliorum sermonumque eius fieret particeps, rursusque sub lucem milia passuum paulo amplius viginti eadem veste illa tectus redibat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, X 5:1)
Praeterea nulla ars contemplativa sine decretis suis est, quae Graeci vocant dogmata, nobis vel decreta licet appellare vel scita vel placita, quae et in geometria et in astronomia invenies.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION