라틴어 문장 검색

Sic vitam agimus, ideoque moderate id fieri debet a nobis, quod saepe faciendum est, et respicientes, quantum a tergo rerum tristium immineat, si non finire lacrimas, at certe reservare debemus.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 23:3)
Saepe admonendus est animus, amet ut recessura, immo tamquam recedentia.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 54:2)
Coegit itaque illum uti ferro, ne saepius signum peteret !
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 95:4)
Numquid, quamvis non sit naturalis ira, adsumenda est, quia utilis saepe fuit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 39:1)
Quae ut aliquando propulit stravitque obvia, ita saepius sibi exitio est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 63:6)
contra mihi videtur veternosi et infelicis animi, imbecillitatis sibi conscii, saepe indolescere, ut exulcerata et aegra corpora, quae ad tactus levissimos gemunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 126:3)
magis enim veritas elucet quo saepius ad manum venit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 160:2)
referiendo enim et occasionem saepius feriendi dabis et excusationem ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 190:8)
Exiguae saepe areae in multos usus discribentis arte patuerunt et quamvis angustum pedem dispositio fecit habitabilem.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 93:4)
saepe a latere ruentis aedificii fragor sonuit;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 103:4)
Sed nec saepe faciendum est, ne animus malam consuetudinem ducat, et aliquando tamen in exultationem libertatemque extrahendus tristisque sobrietas removenda paulisper.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 153:4)
Adice nunc, quod voluptas etiam ad vitam turpissimam venit, at virtus malam vitam non admittit, et infelices quidam non sine voluptate, immo ob ipsam voluptatem sunt, quod non eveniret, si virtuti se voluptas immiscuisset, qua virtus saepe caret, numquam indiget.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 33:1)
voluptatem latitantem saepius ac tenebras captantem circa balinea ac sudatoria ac loca aedilem metuentia, mollem, enervem, mero atque unguento madentem, pallidam aut fucatam et medicamentis pollinctam.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 34:5)
Saepe honorata uirtus est et ubi eam fefellit exitus;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.22)
Miles pulsus saepius erat infelici proelio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Iphicrates reus.22)

SEARCH

MENU NAVIGATION