라틴어 문장 검색

Quod ad medicum vero pertinet, ultimum est iuxta talum ex utroque crure paulum sanguinis mittere, occipitium incidire et cucurbitulas admovere, ferro candenti in occipitio quoque et infra, qua summa vertebra cum caput committitur, adurere duobus locis, ut per se perniciosus umor evadat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장46)
— Protinus ergo inter initia sanguis per biduum mitti debet, aut nigro veratro venter solvi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 25장11)
— His sanguis mittendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 26장4)
Si omnia membra vehementer resoluta sunt, sanguinis detractio vel occidit vel liberat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장9)
Post sanguinis missionem si non redit et motus et mens, nihil spei superest;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장11)
At ubi pars resoluta est, pro vi et mali et corpori vel sanguis mittendus vel alvus ducenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장13)
in hoc enim morbo perniciosus ideoque omni modo cavendus sanguinis vomitus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장66)
Haec viscera proxuma sed infra tamen posita dextra sinistraque sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장22)
Ac viscerum quidem hae sedes sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장33)
cuius notae sunt horror calidus, nervorum resolutio, oculorum caligo, mentis alienatio, vomitus, sic ut vox supprimatur, vel sanguinis ex naribus cursus, sic ut corpus frigescat, anima deficiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장7)
Ex quibus id, quod acutum est, idque, quod supra consuetudinem intenditur, idque, quod ex subita causa etsi non pestiferum tamen vehemens est, primam curationem habet, qua sanguis mittatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장18)
sanguinem ex naribus extrahere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장41)
— In hoc sanguinem mittere optimum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 3장6)
— Eadem omnia ratione curantur idque convenit . . . Sed Asclepiades utique emittendum sanguinem credidit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장6)
quod quidam utique vitandum esse dixerunt, eo quod maxime tum corpus calore egeret, isque esset in sanguine.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION