라틴어 문장 검색

scierunt et ipsi argumentum piscarium futile et nihil futurum, praeterea nouitatem eius ridiculam, (quis enim fando audiuit ad magica maleficia disquamari et exdorsari piscis solere?
(아풀레이우스, 변명 40:2)
unum puerum atque eum caducum requiris, quem olim abesse pariter mecum scis.
(아풀레이우스, 변명 43:3)
sciunt ergo aliquid XV serui et occultum est.
(아풀레이우스, 변명 45:4)
alterum horum fatearis necesse est, aut inlicitum non fuisse in quo tot conscios non timuerim, aut si inlicitum fuit, scire tot conscios non debuisse.
(아풀레이우스, 변명 45:6)
ita enim pulchre ac perseueranter tertio quaesisti, ut qui scires omnium factorum rationes diligentius examinandas ac saepius causas quaeri, facta concedi, eoque etiam patronos litigatorum causidicos nominari, quod cur quaeque facta sint expediant.
(아풀레이우스, 변명 46:16)
at tu, miser, prudens et sciens delinquis, tanta uis morbi te instigat;
(아풀레이우스, 변명 50:8)
falsum pro uero insimulas, infectum pro facto criminaris, quem innocentem liquido scis, tamen accusas ut nocentem.
(아풀레이우스, 변명 50:9)
Quin etiam - quod praeterii - sunt quae fatearis nescire, et eadem rursus, quasi scias, criminaris.
(아풀레이우스, 변명 51:1)
solus repertus es, Aemiliane, qui scias etiam illa quae nescis;
(아풀레이우스, 변명 51:15)
quodne Pontianus nescierit, qui indiuiduo contubernio mecum uixit, id te scire, quem numquam uiderim nisi pro tribunali?
(아풀레이우스, 변명 51:23)
haud sciam an rursus, ut soles, dicas:
(아풀레이우스, 변명 52:6)
uel unius Liberi patris mystae qui adestis scitis, quid domi conditum celetis et absque omnibus profanis tacite ueneremini.
(아풀레이우스, 변명 53:11)
atque ego scio nonnullos et cum primis Aemilianum istum facetiae sibi habere res diuinas deridere.
(아풀레이우스, 변명 54:4)
Omnes hoc, antequam fieret, cognouimus, et potui denuntiatione impedire, nisi scirem mendacium tam stultum potius Aemiliano, qui frustra redimebat, quam mihi, qui merito contemnebam, obfuturum.
(아풀레이우스, 변명 58:1)
quod eo libentius Rufinus perfecit, quod erat certus ad uxorem suam, cuius stupra sciens dissimulat, non minimam partem praemii eius Crassum relaturum.
(아풀레이우스, 변명 58:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION