라틴어 문장 검색

namque et amicitiae graviorem iniuriam feceris et tibi minus commode consulueris, si non fortunae obsecutus videberis (omnia enim secundissima nobis, adversissima illis accidisse videntur), nec causam secutus (eadem enim tum fuit cum ab eorum consiliis abesse iudicasti), sed meum aliquod factum condemnavisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 8B 1:2)
conturbabat enim me [epitome Bruti Fanniana], in Bruti epitoma Fannianorum [scripsi] quod erat in extremo, idque ego secutus hunc Fannium qui scripsit historiam generum esse scripseram Laeli.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 5B 1:10)
sed ego secutus aliud sum sive hoc recte sive non recte.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 1A 3:8)
hostes autem omnes iudicati qui M. Antoni sectam secuti sunt, idque senatus consultum plerique interpretantur etiam ad tuos sive captivos sive dediticios pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3a 1:5)
quid ego autem secutus hoc bello sim in sententiis dicendis aperire non ahenum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 4:1)
ego enim, D. Bruto liberato cum laetissimus ille civitati dies inluxisset idemque casu Bruti natalis esset, decrevi ut in fastis ad eum diem Bruti nomen adscriberetur, in eoque sum maiorum exemplum secutus qui hunc honorem mulieri Larentiae tribuerunt, cuius vos pontifices ad aram in Velabro sacrificium facere soletis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 8:2)
ceterum nequiquam perierit ille cuius interitu quid gavisi sumus, si mortuo nihilo minus servituri eramus, nulla cura adhibetur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 6:2)
si secuta fuerit quae debet fortuna, gaudebimus omnes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 10:4)
sin autem quem mea instituta in provincia non delectant et quadam dissimilitudine institutorum meorum ac tuorum laedi se putat, cum uterque nostrum recte fecerit, sed non idem uterque secutus sit, hunc ego amicum habere non curo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 8 7:5)
quae tamen ego omnia in expetenda amicitia tua non astutia quadam, sed aliqua potius sapientia secutus sum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 10 13:2)
qua re meminisse debes eos, qui auctoritatem et consilium tuum non sint secuti, sua stultitia occidisse, cum tua prudentia salvi esse potuissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 3 2:1)
qui non idem consilium quod tu secuti sunt, eos video in duo genera esse distractos ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 7 4:1)
quod non multo secus fieret, si is rem publicam teneret, quem secuti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 9 2:8)
et, qui nec te consule tuum sapientissimum consilium secutus esset nec fratre tuo consulatum ex auctoritate tua gerente vobis auctoribus uti voluerit, nunc omnia tenentem nostras sententias desideraturum censes fuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 9 2:10)
nam adhuc et factum tuum probatur, et ut in tali re etiam fortuna laudatur, factum, quod et initium belli necessario secutus sis et extrema sapienter persequi nolueris, fortuna, quod honesto otio tenueris et statum et famam dignitatis tuae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 9 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION