라틴어 문장 검색

Etenim qui reliquas naturas omnes earumque semina contineat, qui potest ipse non natura administrari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 86:1)
quae quidem omnia eam vim seminis habent in se ut ex uno plura generentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 127:5)
nam primum aliae mares aliae feminae sunt, quod perpetuitatis causa machinata natura est, deinde partes corporis et ad procreandum et ad concipiendum aptissimae, et in mari et in femina commiscendorum corporum mirae libidines, cum autem in locis semen insedit rapit omnem fere cibum ad sese eoque saeptum fingit animal;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 128:2)
magnam enim vim seminum secum frumenti similium dicitur deportare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 130:7)
quid enim potius hominibus dii dedissent si is nocere voluissent, iniustitiae autem intemperantiae timiditatis quae semina essent si is vitiis ratio non subesset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 72:4)
Nec vero umquam bellorum civilium semen et causa deerit, dum homines perditi hastam illam cruentam et meminerint et sperabunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 38:1)
quaedam quasi semina, neque reliquarum virtutum nec ipsius rei publicae reperiatur ulla institutio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 68:1)
radicum seminumque cognoscere num te offendet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 8:1)
tum in optimam segetem praeclara essent sparsa semina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 20:13)
quae cum gremio mollito ac subacto sparsum semen excepit, primum id occaecatum cohibet, ex quo occatio quae hoc efficit nominata est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 66:4)
omitto enim vim ipsam omnium quae generantur e terra, quae ex fici tantulo grano aut ex acini vinaceo aut ex ceterarum frugum aut stirpium minutissimis seminibus tantos truncos ramosque procreet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 67:3)
malleoli plantae sarmenta viviradices propagines nonne efficiunt ut quemvis cum admiratione delectent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 67:4)
Sed cum Stoici omnia fere illa defenderent, quod et Zeno in suis commentariis quasi semina quaedam sparsisset et ea Cleanthes paulo uberiora fecisset, accessit acerrumo vir ingenio, Chrysippus, qui totam de divinatione duobus libris explicavit sententiam, uno praeterea de oraclis, uno de somniis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 9:1)
Hic silvestris erat Romani nominis altrix, Martia, quae parvos Mavortis semine natos Uberibus gravidis vitali rore rigabat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 32:1)
Atque ut in seminibus vis inest earum rerum, quae ex iis progignuntur, sic in causis conditae sunt res futurae, quas esse futuras aut concitata mens aut soluta somno cernit aut ratio aut coniectura praesentit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 184:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION