라틴어 문장 검색

" Sint hi reges, quia maiores eorum non fuerunt, quia pro summo imperio habuerunt iustitiam, abstinentiam, quia non rem publicam sibi, sed se rei publicae dicaverunt.
(세네카, 행복론, Liber IV 154:1)
Quis ab hoc non, si possit, fortunam quoque avertere velit, sub quo iustitia, pax, pudicitia, securitas, dignitas florent, sub quo opulenta civitas copia bonorum omnium abundat ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 119:4)
hoc enim ad iustitiam, non ad clementiam pertinet ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 123:2)
Iam omnibus templis formosius erit, cum illic iustitia conspecta fuerit, cum continentia, cum prudentia, pietas, omnium officiorum recte dispensandorum ratio, humanorum divinorumque scientia.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 56:5)
Ducebatur Athenis ad supplicium Aristides, cui quisquis occurrerat deiciebat oculos et ingemescebat, non tamquam in hominem iustum sed tamquam in ipsam iustitiam animadverteretur;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 97:1)
Illud quoque, qua iustitia in omnibus rebus es, necesse est te adiuvet cogitantem non iniuriam tibi factam, quod talem fratrem amisisti, sed beneficium datum, quod tam diu tibi pietate eius uti fruique licuit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 57:1)
Vel iustitia eius bonam perspiciat vel clementia faciat bonam ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 79:1)
Praeterea iustitia nihil iniustum pati potest, quia non coeunt contraria.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 43:1)
Si iustitia bonum est, nemo dicet meliorem futuram, si quid detractum ex ea fuerit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 78:2)
Quam multa pietas, humanitas, liberalitas, iustitia, fides exigunt, quae omnia extra publicas tabulas sunt!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 150:4)
si nocentem punit, cede iustitiae, si innocentem, cede fortunae.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 163:16)
An ille plus praestat, qui inter peregrinos et cives aut urbanus praetor adeuntibus adsessoris verba pronuntiat, quam qui quid sit iustitia, quid pietas, quid patientia, quid fortitudo, quid mortis contemptus, quid deorum intellectus, quam tutum gratuitumque bonum sit bona conscientia ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 39:1)
Iustitia, mansuetudine, humanitate, larga et benigna manu praeparent multa ad secundos casus praesidia, quorum spe securius pendeant.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 95:3)
Quia pars honesti non potest esse nisi honestum, nec summum bonum habebit sinceritatem suam, si aliquid in se viderit dissimile meliori.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 74:2)
quippe sequeretur necem proles parentum, sancta si caelum incolis Iustitia, numen invoco ac testor tuum:
(세네카, 메데아 7:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION