라틴어 문장 검색

Et dum iret cubitum, oblitus hoc alicubi deponere, permisit suo in sinu permanere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II. 1:7)
Cum ergo peruenissemus ad murum, statim nescio quo ordine fuimus in summitate eius.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:14)
Nam extrinsecus usque ad culminis summitatem totum marmore tectum est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVI. 1:4)
Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem Aut stimulo tardos increpuisse boves, Non agnamve sinu pigeat fetumve capellae Desertum oblita matre referre domum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 112)
Quam iuvat inmites ventos audire cubantem Et dominam tenero continuisse sinu Aut, gelidas hibernus aquas cum fuderit Auster, Securum somnos igne iuvante sequi.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 120)
Hunc puer, hunc iuvenis turba circumterit arta, Despuit in molles et sibi quisque sinus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 246)
non hic mihi mater Quae legat in maestos ossa perusta sinus, Non soror, Assyrios cineri quae dedat odores Et fleat effusis ante sepulcra comis, Delia non usquam;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 34)
Nondum caeruleas pinus contempserat undas, Effusum ventis praebueratque sinum, Nec vagus ignotis repetens conpendia terris Presserat externa navita merce ratem.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 318)
Consuescet numerare pecus, consuescet amantis Garrulus in dominae ludere verna sinu.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 513)
Neu iuvenes celebret multo sermone, caveto, Neve cubet laxo pectus aperta sinu, Neu te decipiat nutu, digitoque liquorem Ne trahat et mensae ducat in orbe notas.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 612)
Tum procul absitis, quisquis colit arte capillos, Et fluit effuso cui toga laxa sinu, Quisquis et occurret, ne possit crimen habere, Stet procul aut alia ~stet procul~ ante via.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 627)
det munera canus amator, Ut foveat molli frigida membra sinu.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 817)
At Venus invenit puero concumbere furtim, Dum timet et teneros conserit usque sinus, Et dare anhelanti pugnantibus umida linguis Oscula et in collo figere dente notas.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 820)
Ista haec persuadet facies, auroque lacertos Vinciat et Tyrio prodeat apta sinu?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 940)
At nobis, Pax alma, veni spicamque teneto, Perfluat et pomis candidus ante sinus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1036)

SEARCH

MENU NAVIGATION