라틴어 문장 검색

quo postquam fuga inclinavit, alii arma iactantes in aquam caeci ruebant, alii, dum cunctantur in ripis, inter fugae pugnaeque consilium oppressi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 293:1)
utrimque ab cornibus positos, cum iam pelleretur media peditum suorum acies, ita incurrisse ab lateribus ferunt, ut non sisterent modo Sabinas legiones ferociter instantes cedentibus, sed subito in fugam averterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 394:2)
totam plebem aere alieno demersam esse, nec sisti posse ni omnibus consulatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 310:2)
qualicumque urbis statu manente disciplina militari sisti potuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 489:2)
Consul, ubi ad iniquum locum ventum est, sistit aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 703:2)
necopinata etiam res plus trepidationis fecit, quod nihil minus quam ne victus ac prope in castris obsessus hostis memor populationis esset timeri poterat, agrestesque pavidi incidentes portis non populationem nec praedonum parvas manus, sed omnia vano augentes timore exercitus et legiones adesse hostium et infesto agmine ruere ad urbem clamabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 26:1)
si quem similem eius priore anno inter morbum bellumque irati di tribunum dedissent, non potuisse sisti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 102:1)
accusator pati reum ruere invidiaeque flammam ac materiam criminibus suis suggerere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 133:1)
vixque concordia sisti videbatur posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 179:1)
non ita civitatem aegram esse ut consuetis remediis sisti possit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 228:2)
avide ruendo ad libertatem in servitutem elapsos iuvare nolle, cumulari quoque iniurias, ut taedio praesentium consules duo tandem et status pristinus rerum in desiderium veniant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 391:3)
placere itaque patrem arcessiri, interea iuris sui iacturam adsertorem non facere quin ducat puellam sistendamque in adventum eius qui pater dicatur promittat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 481:1)
placet pecudum ferarumque ritu promisce in concubitus ruere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 508:1)
si decemviri finem pertinaciae non faciunt, ruere ac deflagrare omnia passuri estis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 566:2)
irae vestrae magis ignoscendum quam indulgendum est, quippe qui crudelitatis odio in crudelitatem ruitis et prius paene quam ipsi liberi sitis dominari iam in adversarios voltis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 579:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION