라틴어 문장 검색

Cuius doctrinae simul et Theodori inter alia testimonium perhibet, quod Albinus discipulus eius, qui monasterio ipsius in regimine successit, in tantum studiis scripturarum institutus est, ut Grecam quidem linguam non parua ex parte, Latinam uero non minus quam Anglorum, quae sibi naturalis est, nouerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XX.5)
pro consule T. Quinctium subsidio castris cum sociali exercitu mitti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 45:2)
periculum ipsum discrimenque ac sociales deos fidemque foederum id poscere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 198:1)
quippe illos hiemem sub tectis suis agere, egregiis muris situque naturali urbem tutantes, militem Romanum in opere ac labore nivibus pruinisque obrutum sub pellibus durare ne hiemis quidem spatio, quae omnium bellorum terra marique sit quies, arma deponentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 15:2)
labor voluptasque, dissimillima natura, societate quadam inter se naturali sunt iuncta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 36:3)
quae in omni quidem genere militiae, maxime tamen in obsidendis urbibus necessaria est, quarum plerasque munitionibus ac naturali situ inexpugnabiles fame sitique tempus ipsum vincit atque expugnat, - sicut Veios expugnabit, nisi auxilio hostibus tribuni plebis fuerint, et Romae invenerint praesidia Veientes quae nequiquam in Etruria quaerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 67:1)
at hercule L. Manlium malum malo augere filii et tarditatem ingenii insuper premere, et, si quid in eo exiguum naturalis vigoris sit, id exstinguere vita agresti et rustico cultu inter pecudes habendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 39:1)
civili quippe standum exercitu esse, quando socialis coetus desereret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 256:2)
sin autem tandem libertatis desiderium remordet animos, si foedus, si societas aequatio iuris est, si consanguineos nos Romanorum esse, quod olim pudebat, nunc gloriari licet, si socialis illis exercitus is est quo adiuncto duplicent vires suas, quem secernere ab se consilia bellis propriis ponendis sumendisque nolint, cur non omnia aequantur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 40:1)
licet delere omne Latium, vastas inde solitudines facere, unde sociali egregio exercitu per multa bella magnaque saepe usi estis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 199:2)
cibi potionisque desiderio naturali non voluptate modus finitus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 28:2)
ceterum in tantas brevi creverant opes seu maritimis seu terrestribus fructibus seu multitudinis incremento seu disciplinae sanctitate, qua fidem socialem usque ad perniciem suam coluerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 63:1)
sed arx Crotonis una parte imminens mari, altera vergente in agrum, situ tantum naturali quondam munita, postea et muro cincta est qua per aversas rupes ab Dionysio Siciliae tyranno per dolum fuerat capta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 35:1)
atque ea clades, ut urbis in media Sicilia sitae vel ob insignem munimento naturali locum vel ob sacrata omnia vestigiis raptae quondam Proserpinae, prope uno die omnem Siciliam pervasit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 499:1)
C. Nero propraetor cum equitibus sex legionum via quae Suessulam fert, C. Fulvius Flaccus legatus cum sociali equitatu constitit e regione Volturni amnis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 64:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION