라틴어 문장 검색

solem inde suspiciens et cetera sidera vocans quasi coram interrogabat vellentne contueri inane solum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 55장8)
neque extingui poterant, non si imbres caderent, non fluvialibus aquis aut quo alio humore, donec inopia remedii et ira cladis agrestes quidam eminus saxa iacere, dein resistentibus flammis propius suggressi ictu fustium aliisque verberibus ut feras absterrebant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장7)
iam sol repente obscu- ratus et tactae de caelo quattuordecim urbis regiones.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 12장7)
erant tamen qui crederent veterem illam formam salubritati magis conduxisse, quoniam angustiae itinerum et altitudo tectorum non perinde solis vapore perrumperentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 43장10)
ego autem oratorem, sicut locupletem ac lautum patrem familiae, non eo tantum volo tecto tegi quod imbrem ac ventum arceat, sed etiam quod visum et oculos delectet;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 4:1)
Trans Suionas aliud mare, pigrum ac prope immotum, quo cingi claudique terrarum orbem hinc fides, quod extremus cadentis iam solis fulgor in ortus edurat adeo clarus ut sidera hebetet;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 1:1)
fecundiora igitur nemora lucosque, sicut Orientis secretis, ubi tura balsamaque sudantur, ita Occidentis insulis terrisque inesse crediderim, quae vicini solis radiis expressa atque liquentia in proximum mare labuntur ac vi tempestatum in adversa litora exundant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 7:1)
nec aliud infantibus ferarum imbriumque suffugium quam ut in aliquo ramorum nexu contegantur;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 4:1)
caelum crebris imbribus ac nebulis foedum;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 3:2)
quod si nubes non officiant, aspici per noctem solis fulgorem, nec occidere et exurgere, sed transire adfirmant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 4:1)
Quartum idus Ianuarias, foedum imbribus diem, tonitrua et fulgura et caelestes minae ultra solitum turbaverunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 18장1)
precibus et igne puro altaria adolentur, nec ullis imbribus quamquam in aperto madescunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 3장9)
impatiens solis pulveris tempestatum, quantumque hebes ad sustinendum laborem miles, tanto ad discordias promptior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 99장6)
' undique clamor, et orientem solem (ita in Syria mos est) tertiani salutavere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 24장10)
quippe miles Vitellii adversus pericula ferox, laboribus et vigiliis parum intentus erat, et hibernus imber repente fusus oculos aurisque impediebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION