라틴어 문장 검색

tanta est stultitiae inconstantia atque perversitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 6:8)
Albinus, homines consulares, nostri fere aequales, deplorare solebant, tum quod voluptatibus carerent, sine quibus vitam nullam putarent, tum quod spernerentur ab eis, a quibus essent coli soliti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 10:4)
tertiam, quod privet omnibus fere voluptatibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 20:4)
ut petulantia, ut libido magis est adulescentium quam senum, nec tamen omnium adulescentium, sed non proborum, sic ista senilis stultitia, quae deliratio appellari solet, senum levium est, non omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 47:5)
sequitur tertia vituperatio senectutis, quod carere dicunt voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 51:1)
nullum denique scelus, nullum malum facinus esse, ad quod suscipiendum non libido voluptatis impelleret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 52:2)
stupra vero et adulteria et omne tale flagitium nullis excitari aliis illecebris nisi voluptatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 52:3)
cumque homini sive natura sive quis deus nihil mente praestabilius dedisset, huic divino muneri ac dono nihil tam esse inimicum quam voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 52:4)
nec enim dominante temperantiae locum esse, neque omnino in voluptatis regno virtutem posse consistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 53:1)
quod quo magis intellegi posset, fingere animo iubebat tanta incitatum aliquem voluptate corporis, quanta percipi posset maxima;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 53:2)
quocirca nihil esse tam detestabile tamque pestiferum quam voluptatem, si quidem ea, cum maior esset atque longior, omne animi lumen exstingueret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 53:4)
ut intellegeretis, si voluptatem aspernari ratione et sapientia non possemus, magnam esse habendam senectuti gratiam, quae efficeret ut id non liberet quod non oporteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 54:2)
impedit enim consilium voluptas, rationi inimica est, mentis ut ita dicam praestringit oculos, nec habet ullum cum virtute commercium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 54:3)
saepe audivi e maioribus natu, qui se porro pueros a senibus audisse dicebant, mirari solitum C. Fabricium quod, cum apud regem Pyrrhum legatus esset, audisset a Thessalo Cinea esse quendam Athenis qui se sapientem profiteretur, eumque dicere omnia quae faceremus ad voluptatem esse referenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 56:1)
Coruncanium optare solitos ut id Samnitibus ipsique Pyrrho persuaderetur, quo facilius vinci possent cum se voluptatibus dedissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 56:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION