라틴어 문장 검색

non ita se nobis praebet Fortuna secundam, ut tibi sit ratio laudis habenda tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 128)
nunc tibi Pannonia est, nunc Illyris ora domanda, Raeticanunc praebent Thraciaque arma metum, nunc petit Armenius pacem, nunc porrigit arcus Parthus eques timida captaque signa manu, nunc te prole tua iuvenem Germania sentit, bellaque pro magno Caesare Caesar obit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 192)
ut tamen hoc fatear, ludi quoque semina praebent nequitiae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1120)
aut ego praebebam factis modo versibus aures, aut, ubi cessares, causa ruboris eram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 713)
crinibus en etiam fertur Germania passis, et ducis invicti sub pede maesta sedet, collaque Romanae praebens animosa securi vincula fert illa, qua tulit arma, manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 212)
Iuppiter ingeniis praebet sua numina vatum, seque celebrari quolibet ore sinit, causa tua exemplo superorum tuta duorum est, quorum hic aspicitur, creditur ille deus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 48)
Tempore ruricolae patiens fit taurus aratri, praebet et incurvo colla premenda iugo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 61)
fata repugnarunt, quae, cum mihi tempora prima mollia praebuerint, posteriora gravant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 810)
nam tu solacia praebes, tu curae requies, tu medicina venis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1062)
nil mihi debebat cum versibus amplius esse, cum fugerem merito naufragus omne fretum, at, puto, si demens studium fatale retemptem, hic mihi praebebit carminis arma locus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1220)
“Laudatus sis, mi Domine, propter sororem nostram matrem terram quae nos sustentat et gubernat, et producit diversos fructus cum coloratis floribus et herba”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 3:3)
3. Amplius quinquaginta abhinc annis, cum nucleare ob discrimen terrarum orbis vacillaret, Sanctus Ioannes XXIII Litteras encyclicas edidit, quibus non modo bellum reppulit, verum etiam pacis propositum praebere voluit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 6:1)
Franciscum putamus perinsigne praebere exemplum de rebus debilibus servandis deque integra oecologia, quae laetanter vereque tenetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 15:3)
12. Ceterum sanctus Franciscus, Scripturae fidelis, nobis suadet ut naturam agnoscamus pulchrum librum, in quo Deus nos alloquitur atque suae gratiae bonitatisque aliquid nobis praebet:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 17:1)
Primum, brevem explanationem de variis aspectibus discriminis oecologici nostrae aetatis praebebimus ut optimos fructus capiamus ex inquisitione scientifica, quae hodie praesto est;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION