라틴어 문장 검색

confisus, ut putant, facilius se, simul atque libuisset, ueteranos conuocaturum quam Pompeium nouos milites.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 29장 2:2)
nam cum in adloquendo adhortandoque saepius digitum laeuae manus ostentans adfirmaret se ad satis faciendum omnibus, per quos dignitatem suam defensurus esset, anulum quoque aequo animo detracturum sibi, extrema contio, cui facilius erat uidere contionantem quam audire, pro dicto accepit, quod uisu suspicabatur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 33장 1:4)
et cum locupletes eo facilius scelere se obligarent, quod integris patrimoniis exulabant, parricidas, ut Cicero scribit, bonis omnibus, reliquos dimidia parte multauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 42장 3:3)
ceteris proeliis innumeras aduersariorum copias multis partibus ipsi pauciores facile superarunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 68장 3:2)
sed una uoce, qua 'Quirites' eos pro militibus appellarat, tam facile circumegit et flexit, ut ei milites esse confestim responderint et quamuis recusantem ultro in Africam sint secuti;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 70장 1:2)
amplis enim innutritus opibus honores et adeptus est facile et egregie administrauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 3장 1:2)
Parthi quoque et Armeniam uindicanti facile cesserunt et signa militaria, quae M. Crasso et M. Antonio ademerant, reposcenti reddiderunt obsidesque insuper optulerunt, denique pluribus quondam de regno concertantibus, non nisi ab ipso electum probauerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 21장 3:3)
Dona militaria aliquanto facilius phaleras et torques, quicquid auro argentoque constaret, quam uallares ac murales coronas, quae honore praecellerent, dabat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 3:1)
et Liuiae pro quodam tributario Gallo roganti ciuitatem negauit, immunitatem optulit affirmans facilius se passurum fisco detrahi aliquid, quam ciuitatis Romanae uulgari honorem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 3:3)
Prouincias ualidiores et quas annuis magistratuum imperiis regi nec facile nec tutum erat, ipse suscepit, ceteras proconsulibus sortito permisit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 47장 1:1)
Pro quibus meritis quanto opere dilectus sit, facile est aestimare.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 57장 1:1)
Amicitias neque facile admisit et constantissime retinuit, non tantum uirtutes ac merita cuiusque digne prosecutus, sed uitia quoque et delicta, dum taxat modica, perpessus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 66장 1:1)
Patronus dominusque non minus seuerus quam facilis et clemens multos libertorum in honore et usu maximo habuit, ut Licin[i]um et Celadum aliosque.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 67장 1:1)
quare quassato corpore neque frigora neque aestus facile tolerabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 81장 2:4)
' sortitus exitum facilem et qualem semper optauerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 99장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION