라틴어 문장 검색

et ne ego me solus nimia simplicitate tuear, ipse quoque minime malus ac suspicax frater 'nihil aliud scio,' inquit 'nihil arguo, nisi quod cum ferro comisatum venerunt.'
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 171:1)
attonitus repentino atque inopinato malo, vix quid obiceretur intellegere potui, nedum satis sciam quo modo me tuear.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 192:2)
alter inde dextram partem usque ad Massiliam, laevam alter usque ad Barium tueretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 224:2)
externa auxilia ab simili armatura, meliore aliquantum militum genere urgebantur, nec locum tueri poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 470:3)
qui ad castra oppugnanda venerant, ne sua quidem tueri potuerunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 575:1)
adversus Illyriorum classem creati duumviri navales erant, qui tuendae viginti navibus maris superi orae Anconam velut cardinem haberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 4:1)
inde L. Cornelius dextra litora usque ad Tarentum, C. Furius laeva usque ad Aquileiam tueretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 4:2)
T. et C. Aelii tribuni militum legionem tertiam, quae pabulatores et lignatores tueretur, via quae Aquileiam fert duxerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 8:1)
nam si est in foedere ita scriptum ut ne si bellum quidem quis inferat, tueri me regnumque meum liceat, mihi fatendum est quod me armis adversus Abrupolim, socium populi Romani, defenderim, foedus violatum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 437:1)
coronaei et Haliartii, favore quodam insito in reges, legatos in Macedoniam miserunt praesidium petentes, quo se adversus impotentem superbiam Thebanorum tueri possint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 490:1)
quae res cum infestiorem hostem ad oppugnandum fecisset, ipsos desperatione veniae ad tuendos sese acrius accendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 580:1)
oppidanos, diem noctem eosdem tuentes moenia, non vulnera modo sed etiam vigiliae et continens labor conficiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 581:3)
ibi cum in orbem milites coegisset, ut densatis scutis ab ictu sagittarum et iaculorum sese tuerentur, Perseus circumdato armatis tumulo alios ascensum undique temptare iubet et comminus proelium conserere, alios eminus tela ingerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 722:1)
Hippias nuper ad tuendum saltum ab rege missus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 39:1)
unum in primo aditu ad Gonnum erat, alterum in Condylo, castello inexpugnabili, tertium circa Lapathunta, quem Characa appellant, quartum viae ipsi, qua et media et angustissima valles est, impositum, quam vel decem armatis tueri facile est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 75:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION